{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Periegesis 1000-1043","citation":"Avienus, Periegesis 1000-1043","ref":"1000","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis/1000","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/periegesis/1000","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis/1000.md","author":{"name":"Avienus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus"},"work":{"title":"Periegesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Sed locuplete magis Maeandria glaeba recumbit\nVbere, nam blandi terram rigat unda Caystri.\nMaeonis hic etiam deducit turba choreas:\nAurea subnectunt haec uincula, ritus Iaccho\nLuditur, atque sacris feriunt ululatibus aethram,\nVirgineusque chorus late strepit, exsilit omnis\nCoetus, ut instabiles uaga pendent corpora dammae;\nCaurorum quoque flabra deo famulantia ludunt\nRitibus in uulgi: subeunt haec serica saepe\nPallia, et impulsi zephyris agitantur amictus.\nHaec linquenda tamen laeto reor omnia Lydo.\nQua se Xanthus agit, Lyciorum tenditur ora\nInclinata mari; surgunt tibi culmina Tauri\nPamphyliae in fines: hic idem Cragus habetur\nNomine sub gentis. prope celsam surgit in arcem\nPrisca Side: fomes calidis adoletur in aris\nSaepe Dionaeae Veneri. stat Corycus alta,\nStat Perge propter, micat ardua tecta Phaselis\nEminus, et Phoebi radiis tremit aemulus ardor.\nInde Lycaoniae tractus iacet. impiger agros\nIncola decurrit, sitit atrum dira cruorem\nGens hominum, et saeuo pascuntur pectora bello.\nTum Pisida ferox exercet pinguia culta,\nTelmessusque dehinc urbs eminet, <eminet> arcem\nInclita per nubes attollens moenia Lyrbe,\nEt Lacedaemoniae surgunt fastigia Selges.\nPlurimus hinc terras intrat sinus, undaque longe\nVicina Euxino rupti sola caespitis urget.\nHic diros Cilicas trames tenet, inque diei\nTenditur exortum. sulcant duo flumina terram,\nPyramus hic undas, hic uoluit Pinarus aequor;\nCydnus item mediae discernit moenia Tarsi.\nPegasus hoc olim suspendit caespite sese,\nImpressaeque solo liquit uestigia calcis,\nEsset ut insigni reuoluta in saecula semper\nNomen humo, clari post ultima Bellorophontis.\nHic caespes late producit Alitius arua,\nHorrescitque comis nemorum, per inhospita cuius\nAequora secreto uitam protraxerat agro.\nLyrnessusque dehinc, hic Malus et Anchialia,\nInlustresque Soloe post carmina uatis alumni.\nCommagenorum propter diffunditur ora,\nEt procul Hesperium curuatur limes in axem,\nDonec piniferas Casii prorepat ad arces.","prev":{"citation":"Periegesis 953-999","label":"Lines 953-999","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis/953","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/periegesis/953"},"next":{"citation":"Periegesis 1044-1087","label":"Lines 1044-1087","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis/1044","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/periegesis/1044"},"credit":{"text":"Avienus, Periegesis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Corbi%7C001","quality":"proofread"}}