{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Periegesis 1044-1087","citation":"Avienus, Periegesis 1044-1087","ref":"1044","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis/1044","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/periegesis/1044","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis/1044.md","author":{"name":"Avienus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus"},"work":{"title":"Periegesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"Hinc sollers Asiam facili cape carmine totam.\nForma sit huius enim talis tibi: quattuor illam\nIn latera effusam cordi dato; longior autem\nSit modus his, rutili quae spectant sideris ortum:\nTumque tene, primo quod carmine Musa locuta,\nTotam Asiam celsi praecingi uertice Tauri\nExtima in Indorum. montis tamen accipe molem\nPer latus id duci, quo dat Cynosura pruinas,\nSolis ab occasu uastum decurrere Nilum,\nIndicum ab eois mare feruere, rursus ab austro\nFluctibus immodicis Rubri salis aequora uolui.\nOra Syrum curui procumbens litoris acta\nIn notum et eoi confinia tenditur euri.\nHaec Coele est Graio sub nomine: namque duobus\nVt conclusa iugis, uallis uice, multa cauatur.\nAb zephyro Casius mons imminet; axe diei\nConsurgentis item Libanus premit arduus arua.\nPars procul a pelago terras colit, inque recessu\nGens agitat. salso quidquid pulsatur ab aestu,\nPhoenicum regio est. hi Rubro a gurgite quondam\nMutauere domus, primique per aequora uecti\nLustrauere salum, primi docuere carinis\nFerre cauis orbis commercia, sidera primi\nSeruauere polis. populis Phoenicibus ergo\nVrbs Iope, sterilisque dehinc habitatur Elais,\nGazaque proceris adsurgens undique muris.\nHic Tyrus est opulens, et Berytus optima, Byblos\nSidoniique lares, ubi labens agmine amoeno\nCaespitis inrigui Bostrenus iugera findit.\nNec minus hic Tripolis pingui sola porrigit agro;\nOrthosisque dehinc attollitur; hic Marathus stat.\nLitoris extremo caput altis turribus effert\nLaodice, et glauci praelambitur aequoris unda.\nHic nemorosa uiret Daphne loca, celsa cupressus\nErigitur, ramos innectit laurus odora,\nCrine Dionaeo myrtus diffunditur, altae\nConsurgunt pinus, et caelum sibila pulsant\nRobora, mollicomis tellus insternitur herbis.\nVrbs mediis Apamea dehinc consistit in aruis,\nEt qua Phoebeam procul incunabula lucem\nPrima fouent, Emesus fastigia celsa renidet.\nNam diffusa solo latus explicat, ac subit auras\nTurribus in caelum nitentibus: incola claris\nCor studiis acuit, uitam pius imbuit ordo;","prev":{"citation":"Periegesis 1000-1043","label":"Lines 1000-1043","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis/1000","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/periegesis/1000"},"next":{"citation":"Periegesis 1088-1131","label":"Lines 1088-1131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis/1088","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/periegesis/1088"},"credit":{"text":"Avienus, Periegesis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Corbi%7C001","quality":"proofread"}}