{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber De Reparatione Lapsi 21.1-25","citation":"Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi 21.1-25","ref":"21.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/21.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/21.1.md","author":{"name":"Bachiarius Monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus"},"work":{"title":"Liber De Reparatione Lapsi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Sed el tu frater, quisquis tibi hoc suaserit, exsecrare. Aspice enim, quia numquam in sacrifi. ciis pecora senio confecta jugulantur, sed ubique, aut agnus, aut vitulus, aut hircus, aut haedus immolatur (Exod. xxix et alibi), id est, tenera adhuc parva, vel modica peccata. In uno tamen luco Eliam legimus bovem obtulisse, sed hoc semel tantum (III Reg. xviii, 33). Hoc uni licuit Salvatori, qui inveterata totius populi peccata jugulavit. Sed nec tu putes adhuc haedum tenerum tuum esso peccatum. Mihi crede, hircus est. Ecce per quot terrarum tractus fetoris tui, hoc est, famae turpis opinio peragravit. Qualiter ergo quod ita fetet, non hircus esse dicitur? Propheta beatum dicit esse eum, qui tenet parvulos Babylonis, alliditque ad petram (Psal. cxxxvi, 9). Et tu exspectas, donec gigas tuus inimicus efficiatur? Sed si vis scire, jam gigas est. Mox enim ut cupierunt filii Dei filias hominum, nati sant inde gigantes (Gen. vi, 4): quod enormis nimium et ultra staturam peccaminum reliquorum gigantis forma est· Ac si quis est fortasse, qui dicat, quia David eam quam adulteravit, etiam in conjugium suae societatis adseiverit (II Reg. xi, 27); non est causa consimilis: haec enim conjux regis, illa autem uxor militis fuit. Ille utpote homo terrenus, potuit factione subdolae artis interfici: Rex autem iste coelestis est, cujus uxor corrupta est atque violata. Nequaquam et passio mortis approximat, qui non est temporalis, sed aeternus. Et tamen David, non praesente Uria Hethaeo, quamvis milite suo, quamquam homine terreno, praesumpsit sibi concubitum Bethsabee. Nonne, non solum ingerere ei, sed etiam extorquere conatus est (Ibid. 13), ut post cibum potumque quem subdola arte largius jusserat ministrari, domi sum toroque cubitaret? Tu qualiter vivente viro ac praesente, simul et Rege, quod his majus est, immortali atque perpetuo, concubitum tibi adulterae vindicabis?","prev":{"citation":"Liber De Reparatione Lapsi 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/20"},"next":{"citation":"Liber De Reparatione Lapsi 21.26-43","label":"21.26 to 21.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/21.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/21.26"},"credit":{"text":"Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp379/tmp379/tmp379.tmp379.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}