{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber De Reparatione Lapsi 22","citation":"Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/22.md","author":{"name":"Bachiarius Monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus"},"work":{"title":"Liber De Reparatione Lapsi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi","urn":null},"verse":false,"words":432,"text":"Ante omnia igitur, frater, nequaquam in te desperatio inimica crescat, eo quod asserat ille infidelis, lapsum non posse reparari; cum Dominus dicat: Quia omnia peccata, et blasphemiae remittentur hominibus; qui autem peccaverit in Spiritum, non remittetur ei (Matth. xii, 31). Ego autem dico, hoc ipsum desperare de Domino, in Spiritum esse peccare, quia Dominus Spiritus est (Joan. iv, 24), et ideo non remittitur ei, quia non crediderit Dominum reddere sibi posse quae perdidit. Quid est enim, quod nobis obsistet do venia? Dominus noster omnipotens est. Numquid omnipotenti impossibile est delere peccatum? Dominus noster bonus est; quia nemo bonus, nisi unus Deus (Luc. xviii, 19). Numquid in illa praecipua bonitate et perfecta potest hoc vitium cadere, ut non audiat deprecantem? Age ergo, amice, consurge; el perdita inter fluctus saeculi mercede atque substantia, velut naufragus ad unam tabulam (Luc. xv, 13), hoc est, ad scientiam te divini canonis tene, quae te adducat ad littus, ubi ait: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint: si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint: visitabo in virga iniquitates eorum, et verberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eis, neque nocebo in veritate mea (Psal. lxxxviii, 31-34). De cujus hoc filiis dicitur? Nonne Domini nostri Jesu Christi, quos ecclesiastici fontis uterus et secreti ac perplexi vulva mysterii parturivit; quos natos Crucis cuna suscepit, Evangelii mamilla lactavit? Vis et scire quia baptizati, non cathecumeni, filii appellantur? Aspice, quod ipse Apostolis suis dixit; Jam non dicam servos, sed filios [Gr. Ϋ&ους] (Joan. xv, 15). Et tu ergo, si filium fuisse te nosti, hoc est, si apostolicum in te aliquid habuisti, nec sic desperare permitteris. Si vero servi, hoc est, peccatoris usus es semper officio; major tibi detur ad consurgendum audacia: quia ejus qui de humili labitur, levior est ruina; et minoris iracundiae pondere praegravatus is, qui seni· per in errore versatus, ad rectam aliquando se convertat vitam [An viam], quam his, qui post sanctos actus turpiter vixerit, et veterem pannum rudi assuerit vestimento (Marc, ii, 21). Quid vero illud, quod dicit ad Ecclesias suas in Apocalypsi, quae inter fidelium numerum septiformibus candelabris sub custodia angelica comparantur? Memento, unde cecideris, et age poenitentiam, et priora opera tua fac: alioquin venio tibi cito, et amovebo candelabrum tuum (Apoc. ii, 5). Et in priore parte libri innumerum populum vidisse se dicit (Apoc. vii, 15), qui in tribulatione laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni; quos dicit quia Agnus Dei deducat ad vitae fontes (Ibid., 17)· Quem tamen nos numerum poenitentium esse sentimus, quia non nisi per tribulationem planctumque salvati sunt.","prev":{"citation":"Liber De Reparatione Lapsi 21.26-43","label":"21.26 to 21.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/21.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/21.26"},"next":{"citation":"Liber De Reparatione Lapsi 23","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/23"},"credit":{"text":"Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp379/tmp379/tmp379.tmp379.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}