{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber De Reparatione Lapsi 3","citation":"Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/3.md","author":{"name":"Bachiarius Monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus"},"work":{"title":"Liber De Reparatione Lapsi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Ut quid, rogo, Medicus noster inter librorum suorum loculos tot constituit genera pigmentorum, si nihil est ex omnibus emplastris ejus, quo sanari possit vulnus quod inflixit inimicus? Itane fuit quod lateret Archiatrum, cui nequaquam anis suae peritia provideret? Et si placet, aperiamus scholam Medici nostri; et ea principio canonis vulnerum et medicaminum species perquiramus. Ecce in ipsius introitu scholae occurrunt illi duo auctores seminis carnalis, qui venenato serpentis dente percussi, non statim perpetuae poenae mortis addicti sunt; sed dejecti de paradisi deliciis, id est, de Ecclesiae libertate et de sacri communione mysterii, ideo temporarie sub typo moeroris tribulationisque damnati sunt, ut malagmate poenitentiae sanarentur; et eo usque de ligno vitae, id est, Christi participio exsules flerent, donec ad eum per romphaeam flammeam (Gen. iii. 24), id est ignitam martyrii passionem, aut per Cherubim Domini qui interpretatur multitudo scientiae, remearent: de quibus nunc per singula non est temporis loqui. Quid vero ille fratricida, cui ob hoc signum Dominus mandat imponi (Gen. iv, 15), ne ab aliquo possit occidi? Non vult enim mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. xviii, 32). Nec longe ab his distat ille princeps patrum, qui primus credidit, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. xv, 6); qui captum ab hostili legione filium fratris, assumpta vernaculorum turba, surripuit: quem postmodum de Sodomae plaga, id est, de judicio gehennae, habito cum divina majestate colloquio, hoc esi, orationis suae meritis liberavit. Et tu ergo assume vernaculorum turbam, id est, opere tuo non alieno, fratri auxilium praesta captivo. Loquere cum Domino, hoc est, ora ad Christum, ne eum futuri judicii ignis exurat.","prev":{"citation":"Liber De Reparatione Lapsi 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/2"},"next":{"citation":"Liber De Reparatione Lapsi 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/4"},"credit":{"text":"Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp379/tmp379/tmp379.tmp379.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}