{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Professio Fidei 2.1-20","citation":"Bachiarius Monachus, Professio Fidei 2.1-20","ref":"2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/2.1.md","author":{"name":"Bachiarius Monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus"},"work":{"title":"Professio Fidei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Si agnoscimus patriam, erubescamus et culpam; mihi enim civitas cui renovatus sum, regio effecta vel patria est. Nihil mihi de terrenis affinitatibus ascribatur, quibus renuntiasse memini. Quisquis est, qui me provinciae cognatione aestimat infidelem, ipse infidelem se esse noverit; quia aut oblitus est, aut lubricum putat, quod in baptismo confessum esse cognoscit: sine dubio enim non relinquit terrenam cognationem, qui me de patrio errore confutat. Certe secundum institutionem actus humani, pater patriam facit. Qualiter mihi patria in terra esse dicitur, cui ex praecepto coelesti Patrem in terra vocare, aut habere non sinitur (Matth. xxiii, 9)? Vis enim, ut evidentibus tibi per me hoc probetur exemplis, qui patriae culpas errorem? Nonne Novatiani hoc genere a catholicis dissidentes, probrosae haeresis lepram judicio contraxere perverso, eo quod ante actam culparum seriem crediderunt etiam posteris ascribendam, et non tam haeresim odere quam plebem? Si pro culpa unius, totius provinciae anathemanda generatio est, damnetur et illa beatissima discipula, hoc est, Roma, de qua nunc non una, sed duae vel tres, aut eo amplius haereses pullularunt; et tamen nulla earum cathedram Petri, hoc est, sedem Fidei, aut tenere potuit aut movere. Damnentur postremo …et omnes provinciae, de quibus diversi erroris rivuli manavere. Ille vas electionis et gentium Doctor (Act. xx, 9), lapso Eutycho de tertio tecto, credo, aliquid de Trinitate erranti, restituit calorem fidei, et vitam reddidit, hoc est, veniam relaxavit. Nos fortasse adhuc in fenestra, id est, in lucis via et fidei splendore residentes, severi nimium judices, non ex discussione, sed ex suspectione condemnant: nescientes, quia quo judicio judicaverint, judicabitur de eis (Matth. vii, 2), et qui fratri suo dixerit racha, reus erit gehennae ignis (Matth. v, 22). Racha enim, vacuus interpretatur. Et quis est vacuus, nisi cujus interiora carent fidei veritate, et est velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens (1 Cor, xiii, 1)?","prev":{"citation":"Professio Fidei 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/1"},"next":{"citation":"Professio Fidei 2.21-41","label":"2.21 to 2.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/2.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/2.21"},"credit":{"text":"Bachiarius Monachus, Professio Fidei, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp378/tmp378/tmp378.tmp378.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}