{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Professio Fidei 4","citation":"Bachiarius Monachus, Professio Fidei 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/4.md","author":{"name":"Bachiarius Monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus"},"work":{"title":"Professio Fidei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Jam vero, si etiam illud a nobis quaeritur, qualiter de anima sentiamus, factam credimus esse, sicut legimus in Hieremia propheta per regem Sedeciam dicentem: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam istam (Jerem. xxxviii, 16). Si autem quaeritur, unde sit facta, nescire me fateor, quia nec usquam legisse cognosco: et ideo nec de imperitia erubesco, quia lectione non doceor, neque periculum formido, quia quae non lego, non praesumo, ne transgressor propheticorum inveniar praeceptorum, qui mandat sanguinem non manducari, adjiciens, (Levit. xviii, 14), quia omnis carnis sanguis anima est. Quid enim est sanguinem manducare, nisi de anima disputare? Et ideo carnem quae vobis in Adam fundata est, possumus dicere ex mundi qualitatibus substantiae Deo artifice et auctore compactam; sanguinem enim ad basem fundamus altaris; id est, ut ipsi qui creavit, scire unde creaverit, relinquamus. Basis enim altaris velut quaedam radix profunditatis est, cujus secreto etiam rationem animae jungamus, de qua disputare non possumus. Et ideo nec partem dicimus Dei animani, sicut quidam asserunt, quia Deus impartibilis et indivisus et Impassibilis est: anima vero diversis passionibus mancipata, sicut quotidianus rerum exitus probat. Nec de creatura aliqua factam dicimus, ne eam faciamus viliorem reliquis creaturis, quibus domina, si bene egerit, constituta est; sed ex Dei tantum voluntate formari, cujus potentiae non necessaria est materia, ex qua quod voluerit operetur, sed ipsa voluntas ejus materia eorum, quae fieri aut esse mandaverit. Sed nec illi assertioni tradimus manus, qua quidam superfluo delectantur, ut credant animas ex transfusione generari; quia contradicit huic suspicioni beatus David dicendo: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. xcix, 3). Et alibi: Qui finxit singillatim corda eorum (Psal. xxxii, 15). Ubi hic transfusio inveniet locum, ubi aut singillatim corda finguntur, aut dicitur: ipse fecit nos, et non ipsi nos? Qui ergo ex tranfusione dicunt animas generari, id asserere dicuntur, quia ipsi nos faciamus. Sed hoc praescientia prophetalis objurgat dicendo: Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Absque sola igitur Trinitate, omne quod in coelis sive in terris et mari potentatur, agitur, movetur, creaturam esse credimus et fatemur.","prev":{"citation":"Professio Fidei 3.39-44","label":"3.39 to 3.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/3.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/3.39"},"next":{"citation":"Professio Fidei 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/5"},"credit":{"text":"Bachiarius Monachus, Professio Fidei, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp378/tmp378/tmp378.tmp378.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}