{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Professio Fidei 6","citation":"Bachiarius Monachus, Professio Fidei 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/6.md","author":{"name":"Bachiarius Monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus"},"work":{"title":"Professio Fidei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Vetus et novum Testamentum aequali fidei lance suscipimus; ac veluti currentis per signa ponderis libra, sic testimoniorum gesta mobili meditatione pensamus. Nec evacuantes historiae fidem, credimus universa gesta esse quae legimus; sed juxta doctrinam Apostolicam sensum in his spiritualem, prout Dominus dederit, perscrutamur: qui tamen sensus ad typum Christi Ecclesiaeque pertineat; aut in morum emendationem correctionemque proficiat. Et hoc ipsum juxta illud, quod Apostolus ait: Omnia haec in figuram nostri contigerunt (I Cor. x, 6). Et alibi beatus Petrus: Omnis sermo interpretatione indiget (II Pet. i, 20). Omnem scripturam quae ecclesiastico canoni non congruit neque consentit, non solum non suscipimus, verum etiam velut alienam a Fidei veritate damnamus. Peregrinis atque ignotis fabulis de scripturarum continentia, non facile accommodamus assensum; neque cito nova doctrina aurium nostrarum intrat cavernas, quia legimus Virginem novam aliam in secreto, quam rudem vel secretam suspicamur esse doctrinam; quae ob hoc prohibetur inspici, ne hominum corda, commentitia, sub specie veritatis, sermonum pulchritudine suavitateque decipiat. Virgo est illa doctrina, quae nulli viro ecclesiastico vel catholico cognita est; sed inter mulieres semper adolevit, id est, animas, quae semper discentes, omni spiritui deceptionis credula se facilitate commiscent, non curae habentes unde concipiant; cum Dominus in Lege mandaverit, ne non nisi de tribu sua in conjugio copuletur, id est, illi fidei intellectus, qui ex patrum semine, hoc est, doctrina descendit, et Abrahae qui primus in praeputio credidit, prosapia nobilitatur et genere. Virgo est illa doctrina, quae tantum in secreto sibi placet, et in publicum erubescit exire. Hanc talem, non solum fugimus, verum etiam publica voce damnamus, stultum docentes hoc credere, quod aut ipsi defendere non possumus, aut ad aures publicas non debeat pervenire.","prev":{"citation":"Professio Fidei 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/5"},"next":{"citation":"Professio Fidei 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/7"},"credit":{"text":"Bachiarius Monachus, Professio Fidei, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp378/tmp378/tmp378.tmp378.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}