{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Professio Fidei 8","citation":"Bachiarius Monachus, Professio Fidei 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/8.md","author":{"name":"Bachiarius Monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus"},"work":{"title":"Professio Fidei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Nos enim, etsi peccatores sumus, tamen propter illa trecenta aurea scuta quae Salomon fabricavit (III Reg. xiv, 27), aerea facere non debemus. Scutum enim Fidei forma est secundum Apostolum, qui dicit: et Accipientes scutum fidei (Ephes. vi, 10). Et ille pro aureis aerea facit, qui subtracta fidei veritate, solum degenere reddit et confessione tinnitum; et cum devotus videatur in numero, tamen reus invenitur ex voto, id quod non credit confitendo. De quibus quidem dixisse beatus Apostolus suspicandus est: Habentes speciem pietatis, et virtutem ejus abnegantes (II Tim. iii, 5). Nonne videtur tibi virtus in auro, et species in sere posse sentiri? Sed optamus assertionem propheticam custodire, ut ante pedes equorum regis, qui nisi episcopi aut doctores sunt, quorum pedes veloces sunt super montes (I Isai. lii, 7), evangelizantes pacem, fidei nostrae scuta ponamus. Trecenta enim aurea scuta, sive beatae Trinitatis fides, sive omnium creaturarum satio, coeli, terne et moris: cursores enim qui ante pedes equorum ponunt ca, illi credendi sunt qui potuerunt dicere: Cursum consummavi (II Tim. iv, 7): quia instituti lege huc usque ad finem servare possimus, ne illa Suracim rex AEgypti (III Reg. xiv, 25), hoc est, diabolus, a templo nostri cordis abripiat. Excubent suffragia orationum tuarum ad Jesum Christum Dominum nostrum, cui gloria in saecula saeculorum amen.","prev":{"citation":"Professio Fidei 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/7"},"next":null,"credit":{"text":"Bachiarius Monachus, Professio Fidei, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp378/tmp378/tmp378.tmp378.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}