{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 112","citation":"Bacon, Instauratio magna 112","ref":"112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/112.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Itaque nil mirum si res illa non foelicitèr successerit, quae in honore non fuit. XCII. * Ed longè maximum progreßibus Scientiarum, & Snouis pensis ac prouincijs in ijsdem suscipiendis obstaculum, deprehenditur in desperatione hominum, & suppositione Impoßibilis. Solent enim viri prudentes & seueri in huiusmodi rebus planè diffidere: Naturae obscuritatem, Vitae breuitatem, Sensuum fallacias, Iudicij infirmitatem, Experimentorum difficultates, & similia secum reputantes. Itaque existimant esse quosdam Scientiarum, per temporum & aetatum Mundi reuolutiones, fluxus & refluxus; cùm alijs temporibus crescant & floreant, alijs declinent & taceant: ita tamen, vt cùm ad certum quendam gradum & statum peruenerint, nil vlteriùs poßint. Itaque si quis maiora credat aut spondeat, id putant esse cuiusdam impotentis & immaturi animi; atque huiusmodi conatus, initia scilicèt laeta, media ardua, extrema confusa habere. Atque cum huiusmodi cogitationes eae sint, quae in viros graues & iudicio praestantes facilè cadant; curandum reuerà est, nè rei optimae & pulcherrimae amore capti seueritatem iudicij relaxemus, aut minuamus. & sedulò videndum quid spei affulgeat, & ex quâ parte se ostendat; atque auris leuioribus spei reiectis, eae quae plus firmitudinis habere videntur, omninò discutiendae sunt & pensitandae. Quinetiam Prudentia Ciuilis ad consilium vocanda est & adhibenda, quae ex praescripto diffidit, & de rebus humanis in deterius conijcit.","prev":{"citation":"Instauratio magna 111","label":"LXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/111"},"next":{"citation":"Instauratio magna 113","label":"LXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/113"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}