{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 114","citation":"Bacon, Instauratio magna 114","ref":"114","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/114","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/114.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"Jtaque Coniecturae nostrae, quae spem in hac re faciunt probabilem, aperiendae sunt & praeponendae: sicut Columbus fecit, ante nauigationem illam suam mirabilem maris Atlantici; cùm rationes adduxerit, cur ipse nouas Terras & Continentes, praeter eas quae antè cognitae fuerunt, inueniri posse confideret: Quae rationes licèt primò reiectae, posteâ tamen experimento probatae sunt, & rerum maximarum causae & initia fuerunt. XCIII. Rincipium autem sumendum à Deo: Hoc nimiArùm quod agitur, propter excellentem in ipso Boni naturam, manifessè à Deo esse; qui Author Boni, & Pater luminum est. In operationibus autem diuinis, initia quaeque tenuißima exitum certò trahunt. Atque quod de Spiritualibus dictum est Regnum Dei non venit cum obseruatione; id etiam in omni maiore Opere Prouidentiae diuinae euenire reperitur: vt omnia sine strepitu & sonitu placidè labantur; atque res planè agatur, priusquàm homines eam agi putent aut aduertant. Neque omittenda est Prophetia Danielis de vltimis Mundi temporibus; Multi pertransibunt, & multiplex erit scientia: Manifestè innuens & significans, esse in Fatis, id est, in Prouidentiâ, vt pertransitus Mundi (qui per tot longinquas nauigationes impletus planè, aut tam in opere esse videtur) & augmenta Scientiarum in eandem aetatem incidant. SequiXCIV. * Equitur ratio omnium maxima ad faciendam Sspem; nempè ex erroribus temporis praeteriti, & viarum adhuc tentatarum.","prev":{"citation":"Instauratio magna 113","label":"LXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/113"},"next":{"citation":"Instauratio magna 115","label":"LXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/115"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}