{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 121","citation":"Bacon, Instauratio magna 121","ref":"121","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/121","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/121.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Tni. Intellectûs, siue ad opus Philosophicum requiritur, praestò iam sit & parata tamen nullo modo sufficit Intellectus, vt in illam Materiem agat spontè & memoritèr; non magis, quàm si quis Computationem alicuius ephemeridis memoritèr se tenere, & superare poße speret. Atque hactenùs tamen potiores Meditationis partes, quam Scriptionis in inueniendo fuerunt; neque adhùc Experientia literata facta est: Atqui nulla nisi de Scripto inuentio probanda est. Illâ verò in vsum veniente, ab Experientià facta demùm literatâ, meliùs sperandum. CII. Tque insupèr cùm tantus sit particularium nuAmerus, & quasi exercitus, isque ità sparsus & diffusus, vt Intellectum disgreget & confundat; de velitationibus, & leuibus Motibus, & transcursibus Intellectùs, non benè sperandum est; nisi fiat instructio & coordinatio per tabulas inueniendi idoneas, & benè dispositas, & tanquàm viuas, eorum quae pertinent ad subiectum in quo versatur inquisitio, atque ad harum tabularum auxilia praeparata & digesta, Mens applicetur. CIII. TErùm post Copiam particularium, ritè & ordine, veluti sub oculos positorum, non statim transeundum est ad Inquisitionem, & inuentionem nouorum particularium, aut operum; aut saltèm, si hoc fiat, in eo non acquiescendum. Neque enim negamus, postquàm omnia omnium Artium Experimenta collecta & digesta fuerint, atque ad vnius hominis notitiam & iudicium peruenerint; quin ex ipsâ traductione Experimentorum vnius Artis in alias, multa noua inueniri possint, ad humanam vitam & statum vtilia, per istam Experientiam quam vecamus Literatam, sed tamen minora de eâ speranda sunt; Maiora verò à nouâ luce Axiomatum, ex particularibus illis certà viâ & regulâ eductorum, quae rursùs noua particularia indicent & designent. Neque enim in plano via sita est, sed ascendendo, & descendendo; Ascendendo primò ad Axiomata, Descendendo ad Opera. CIV Eque tamen permittendum est, vt Intellectus à Nparticularibus, ad Axiomata remota, & quasi","prev":{"citation":"Instauratio magna 120","label":"120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/120"},"next":{"citation":"Instauratio magna 122","label":"122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/122"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}