{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 131","citation":"Bacon, Instauratio magna 131","ref":"131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/131.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Ostremò, etiamsi multò in firmior & obscurior auAra Spei ab istà noua Continente spirauerit; tamen omninò experiendum esse (nisi velimus animi esse planè abiecti) statuimus. Non enim res pari periculo non tentatur, & non succedit, cum in illo, ingentis boni; in hoc, exiguae humanae operae iactura vertatur. Verùm ex dictis, atque etiam ex non dictis, visum est nobis spei abundè subesse, non tantùm homini strenuo ad experiendum, sed etiam prudenti & sobrio ad credendum. CXV. Tquè de desperatione tollendâ, quae inter Causas Apotentißimas ad progressum Scientiarum remorandum & inhibendum fuit, iam dictum est: Atquè simùl sermo de Signis & Causis Errorum, & inertiae, & ignorantiae quae inualuit, absolutus est; praesertim cùm subtiliores causae, & quae in iudicium populare, aut obseruationem non incurrunt, ad ea quae de Idolis animi humani dicta sunt, referri debeant. Atquè hîc simùl pars destruens Instaurationis nostrae claudi debet, quae perficitur tribus Redargutionibus; Redargutione nimirùm Humanae Rationis Natiuae, & sibi permissae; Redargutione Demonstrationum; & Redargutione Theoriarum, siue Philosophiarum, & Doctrinarum, quae receptae sunt. Redargutio verò earum talis fuit, qualis esse potuit; videlicèt per signa, & Euidentiam Causarum: cùm consutatio alia nulla à nobis (qui & de Principijs, & de Demonstrationibus, ab alijs dissentimus) adhiberi potuerit. Quocircà tempus est, vt ad ipsam Artem & NNormam Normam Interpretandi Naturam veniamus; & tamen nonnihil restat, quod praeuertendum est. Quùm enim in hoc primo Aphorismorum libro illud nobis propositum sit, vt tàm ad intelligendum, quàm ad recipiendum ea quae sequuntur.","prev":{"citation":"Instauratio magna 130","label":"130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/130"},"next":{"citation":"Instauratio magna 132","label":"132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/132"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}