{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 133","citation":"Bacon, Instauratio magna 133","ref":"133","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/133","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/133.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Atque licèt sparsim & in aliquibus subiectis specialibus, longè veriora habeamus, & certiora (vt arbitramur) atque etiam magis fructuosa, quàm quibus homines adhuc vtuntur, (quae in quintam Instaurationis nostrae partem congeßimus) tamen Theoriam nullam vniuersalem, aut integram proponimus. Neque enim huic rei tempus adhuc adesse videtur. Quin nec spem habemus vitae producendae, ad sextam Instaurationis partem (quae Philosophiae, per legitimam Naturae interpretationem, inuentae, destinata est) absoluendam; sed satis habemus, si in Medijs sobriè & vtilitèr nos geramus; atque interim semina veritatis sincerioris in posteros spargamus, atque initijs rerum magnarum non desimus. CXVII. Tque quemadmodùm Sectae Conditores non suAmus: ita nec operum particularium Largitores aut Promissores. Attamen poßit aliquis hoc modo occurrere; quòd nos, qui tam saepè Operum mentionem faciamus, & omnia eò trahamus, etiam Operum aliquorum pignora exhibeamus. Verùm via nostra, & ratio (vt saepè perspicuè diximus, & adhuc dicere iuuat) ea est: vt non Opera ex Operibus, siue Experimenta ex Experimentis, (vt Empirici) sed ex operibus & Experimentis Causas & Axiomata, atque ex Causis & Axiomatibus, rursus noua Opera & Experimenta (vt legitimi Naturae Interpretes) extrahamus.","prev":{"citation":"Instauratio magna 132","label":"132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/132"},"next":{"citation":"Instauratio magna 134","label":"134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/134"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}