{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 134","citation":"Bacon, Instauratio magna 134","ref":"134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/134.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Atque licèt in Tabulis nostris inueniendi (ex quibus quarta pars Instaurationis consistit) atque etiam exemplis particularium (quas in secundâ parte adduximus) atque insuper in obseruationibus nostris super Historiam (quae in tertiâ parte Operis descripta est) quiuis vel mediocris perspicaciae & solertiae, complurium operum nobilium indicationes, & designationes vbique notabit; ingenuè tamen fatemur, Historiam Naturalem, quam adhuc habemus, aut ex libris, aut ex inquisitione propriâ, non tam copiosam esse & verifigatam vt legitimae Interpretationi satisfacere, aut ministrare poßit. Itaque si quis ad Mechanica sit magis aptus, & paratus, atque sagax ad venanda opera, ex conuersatione solâ cum Experimentis, ei permittimus & relinquimus illam industriam, vt ex Historiâ nostrâ, & Tabulis, multa tanquàm in viâ decerpat, & applicet ad Opera, ac veluti foenus recipiat ad tempus, donec sors haberi poßit. Nos verò, cùm ad maiora contendamus, moram omnem praeproperam & praematuram in istiusmodi rebus, tanquam Atalantae pilas (vt saepiùs solemus dicere) damnamus. Neque enim aurea poma puerilitèr affectamus, sed omnia in victoriâ cursus Artis super Naturam ponimus; neque muscum, aut segetem herbidam demetere festinamus, sed meßem tempestiuam expectamus. occurCXVIII. curret etiam alicui proculdubiò, postquàm ipsam Historiam nostram, & Inuentionis Tabulas perlegerit, aliquid in ipsis Experimentis minùs certum, vel omninò falsum; atque proptereà secum fortaßè reputabit, fundamentis & Principijs falsis, & dubijs, Fnuenta nostra niti. Verùm hoc nihil est, necesse enim est, talia sub initijs euenire.","prev":{"citation":"Instauratio magna 133","label":"133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/133"},"next":{"citation":"Instauratio magna 135","label":"135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/135"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}