{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 147","citation":"Bacon, Instauratio magna 147","ref":"147","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/147","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/147.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Ea S si prius dicta fuissent, votis similia videri potuissent: sed spe iam factâ, & iniquis praeiudicijs sublatis, plus fortaßè ponderis habebunt. Quòd si nos omnia perfecissemus & planè absoluissemus, nec alios in partem & consortium laborum subindè vocaremus; etiam ab huiusmodi verbis abstinuissemus, ne acciperentur in praedicationem meriti nostri. Cùm verò aliorum industria acuenda sit, & animi excitandi atque accendendi; consentaneum est, vt quaedam hominibus in mentem redigamus. Primò itaque, videtur Inuentorum nobilium introductio, inter Actiones humanas longè primas partes tenere: id quod antiqua saecula iudicauerunt. Ea enim, Rerum Inuentoribus diuinos honores tribuerunt: ijs autem, qui in Rebus Ciuilibus merebantur, (quales erant vrbium & imperiorum Conditores, Legistatores, Patriarum à diuturnis malis Liberatores, Tyrannidum Debellatores, & his similes) Heroum tantùm honores decreuerunt. Atque certè si quis ea rectè conferat, iustum hoc prisci saeculi iudicium reperiet. Etenim Inuentorum beneficia ad vniuersum genus humanum pertinere possunt; Ciuilia ad certas tantummodò hominum sedes: haec etiam non vltra paucas aetates durant illa, quasi perpetuis temporibus. Atque Statûs emendatio in Ciuilibus non sine vi & perturbatione plerumquè procedit: at Inuenta beant, & beneficium deferunt absquè alicuius iniuriâ aut tristitiâ. Etiam Jnuenta quasi nouae Creationes sunt & diuinorum Operum Imitamenta; vt bene cecinit ille: Primùm frugiferos foetus mortalibus aegris Dididerant quondam praestanti nomine Athenae: Et RECREAVERVNT vitam, legésque rogârunt. Atque videtur notatu dignum in Solomone; quòd","prev":{"citation":"Instauratio magna 146","label":"CXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/146"},"next":{"citation":"Instauratio magna 148","label":"CXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/148"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}