{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 158","citation":"Bacon, Instauratio magna 158","ref":"158","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/158","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/158.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Jtaque huiusmodi Axioma rem deducit ex Formis Naturarum simplicium. Nam qui Formas & Modos nouit superinducendi, flaui, ponderis, ductilis, fixi, fluoris, solutionum, & sic de reliquis, & eorum graduationes & modos: videbit & curabit, vt ista coniungi poßint in aliquo corpore, vndè sequatur transformatio in aurum. Atque hoc genus operandi pertinet ad Actionem primariam. Eadem enim est ratio generandi Naturam vnam aliquam simplicem, & plures; nisi quòd arctetur magis & restringatur homo in operando, si plures requirantur, propter difficultatem tot Naturas coadunandi; quae non facilè conueniunt, nisi per vias Naturae tritas & ordinarias. Vtcunque tamen dicendum est, quòd iste Modus operandi (qui Naturas intuetur simplices, licèt in corpore concreto) procedat ex ijs, quae in Naturâ sunt constantia, & aeterna, & Catholica, & latas praebeat potentiae humanae vias, quales (vt nunc sunt res) Cogitatio humana vix capere aut repraesentare poßit. At secundum genus Axiomatis, (quod à latentis processus inuentione pendet) non per Naturas simplices procedit, sed per concreta corpora, quemadmodùm in Naturâ inueniuntur, cursu ordinario. Exempli gratiâ; In casu vbi fit Inquisitio, ex quibus initijs, & quo modo, & quo processu, Aurum, aut aliud quoduis metallum, aut lapis generetur, à primis menstruis, aut rudimentis suis, vsque ad Mineram perfectam: Aut similiter, quo processu herbae generentur, à primis concretionibus succorum in terrâ, aut à seminibus, vsque ad plantam formatam, cum vniuersâ illâ successione Motiis, & diuersis & continuatis Naturae nixibus; Similitèr, de generatione ordinatim explicatâ Animalium, ab Initu ad partum; & similitèr de corporibus alijs.","prev":{"citation":"Instauratio magna 157","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/157"},"next":{"citation":"Instauratio magna 159","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/159"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}