{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 162","citation":"Bacon, Instauratio magna 162","ref":"162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/162.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"At etiam in hoc genere non prorsùs cessauit industria humana; hoc ipsum enim innuit separatio corporum similarium per distillationes, & alios solutionum modos, vt dißsimilaritas compositi per congregationem partium homogenearum appareat. Quod etiam ex vsu est, & facit ad id quod quaerimus; licèt saepiùs res fallax sit; quia complures Naturae separationi imputantur & attribuuntur, ac si priùs substitissent in composito, quas reuerà ignis & calor & alij modi apertionum de nouo indunt, & superinducunt. Sed & haec quoque parua pars est operis, ad inueniendum Schematismum verum in composito; qui Schematismus res est longè subtilior, & accuratior, & ab operibus ignis potiùs confunditur, quàm eruitur & elucescit. taque facienda est corporum separatio & solutio; non per ignem certè, sed per rationem & Inductionem veram, cum Experimentis auxiliaribus; & per comparationem ad alia corpora, & reductionem ad Naturas simplices, & earum formas, quae in composito conueniunt & complicantur; & transeundum planè à Vulcano ad Mineruam, si in animo sit veras corporum texturas & Schematismos (vndè omnis occulta, atque (vt vocant) specifica proprietas & virtus in rebus pendet; vndè etiam omnis potentis alterationis & transformationis norma educitur) in lucem protrahere.","prev":{"citation":"Instauratio magna 161","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/161"},"next":{"citation":"Instauratio magna 163","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/163"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}