{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 163","citation":"Bacon, Instauratio magna 163","ref":"163","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/163","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/163.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Exempli gratiâ: inquirendum, quid sit in omni corpore spiritus, quid essentiae tangibilis; atque ille ipse Spiritus, vtrùm sit copiosus & turgeat, an ieiunus & paucus: tenuis, aut craßior; magis aereus, aut igneus; acris, aut deses; exilis, aut robustus; in progressu, aut in regressu; abscissas, aut continuatus; consentiens cum externis & ambientibus, aut dissentiens; &c. Et similitèr, Essentia tangibilis (quae non pauciores recipit differentias, quàm spiritus) atque eius villi, & fibrae, & omnimoda textura; rursùs autem collocatio Spiritûs per corpoream molem, eiusque pori, meatus, venae, & cellulae, & rudimenta, siue tentamenta Corporis organici, sub eandem Inquisitionem cadunt. Sed & in his quoque, atque adeò in omni latentis Schematismi nuentione, lux vera & clara ab Axiomatibus primarijs immittitur, quae certè caliginem omnem, & subtilitatem discutit. VIII. Eque proptereà res deducetur ad Atomum, qui praesupponit Vacuum, et Materiam non fluxam. (quorum vtrumque falsum est) sed ad particulas veras, quales inueniuntur. Neque rursùs est, quòd exhorreat quispiam istam subtilitate, vt inexplicabilem, sed contrà, quo magis vergit Inquisitio ad Naturas simplices, eò magis omnia erunt sita in plano & perspicua; translato negotio à multiplici, in simplex; & ab incommensurabili, ad commensurabile: & à surdo, ad computabile; & ab infinito & vago, ad definitum & certum; vt fit in elementis literarum, & tonis concentuum. Optimè autem cedit Inquisitio Naturalis, quando Physicum terminatur in Mathematico. At rursùs multitudinem, aut fractiones nemo reformidet.","prev":{"citation":"Instauratio magna 162","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/162"},"next":{"citation":"Instauratio magna 164","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/164"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}