{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 174","citation":"Bacon, Instauratio magna 174","ref":"174","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/174","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/174.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Omnis flamma perpetuò est calida magis aut minùs; neque omninò subiungitur Negatiua: Et tamen referunt Ignem Fatuum, (quem vocant) qui etiam aliquandò impingitur in parietem, non multùm habere caloris: fortaßè instar flammae spiritus vini, quae elemens & lenis est. Sed adhuc lenior videtur ea fiamma; quae in nonnullis Historijs sidis & grauibus inuenitùr apparuisse circa capita & comas Puerorum & Viroinum; quae nullo modo comas adurebat, sed mollitè circum eas trepidabat. Atque certißimum esti circà Equum in itinere sudantem, noctù & suda tempestate apparuisse quandoque Coruscationem quandam absque manifesto calore. Atque paucis abhinc annis, notißimum est, & pro miraculo quasi habitum, Gremiale cuiusdam Puellae paulò motum aut fricatum coruscásse: quod fortaße factum est ob alumen aut sales, quibus gremiale tinctum erat, paulò craßiùs haerentiâ& incrustata, & ex fricatione fracta. Atque vertißimum est Saccharum omne, siue Conditum (vt vocant) siue simplex, modò sit durius, in tenebris fractum aut cultello scalptum coruscare. Similitèr Aqua Marina & salsa, noctù interdùm inuenitur remis fortitèr percußa coruscare. Atque etiam in tempestatibus Spuma Maris fortitèr agitata noctu coruscat; quàm Coruscationem Hispani pulmonem Marinum vocant. De illa Flammâ autem, quam Antiqui nautae vocabant Castorem & Pollucem, & moderni Focum Sancti Ermi, qualem calorem habeat, non satis quaesitum est. Omne Ignitum ita vt vertatur in ruborem igneum, etiam sine flammâ perpetuò Calidum est; neque huic Affirmatiuae subiungitur Negatiua: sed quod in proximo est, videtur esse Lignum putre; quod splendet noctù, neque tamen deprehenditur calidum: & squamae Piscium putrescentes, quae etiam splendent noctu, nec inueniuntur ad tactum calidae; neque etiam corpus Cicindelae, aut Muscae (quam vocant Luciolam) calidum ad tactum deprehenditur.","prev":{"citation":"Instauratio magna 173","label":"PEEIINTIIF","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/173"},"next":{"citation":"Instauratio magna 175","label":"PEEIINTIIF","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/175"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}