{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 190","citation":"Bacon, Instauratio magna 190","ref":"190","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/190","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/190.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"In Ignitis autem diuersi sunt etiam gradus Caloris, de quibus etiam non facta est diligens inquisitio. Calorem maximè debilem existimamus esse ex linteo vsto, quali ad flammae excitationem vti solemus. & similiter ex ligno illo spongioso, aut funiculis arefactis, qui ad tormentorum accensionem adhibentur. Post hunc sequitur carbo ignitus ex lignis, & anthracibus, atque etiam ex lateribus ignitis, & similibus. Ignitorum autem vehementißimè Calida existimamus esse metalla ignita vt Ferrum, & Cuprum, & caetera. Verùm de his etiam facienda est vlterior inquisitio. Jnueniuntur ex Ignitis nonnulla longè CalidioMMultò era, quàm nonnullae ex flammis. Ferrum Ignim Calidius est, & magis adurens nitum, quam flamma spiritûs vini. Inueniuntur etiam ex illis quae Ignita non sunt, sed tantùm ab igne Calefacta, sicut Aquae feruentes, & Aër conclusus in reuerberatorijs, nonnulla quae superant Calore multa ex flammis ipsis, & Ignitis. Motus auget Calorem. vt videre est in follibus & flatu; adeò vt duriora ex Metallis non soluantur, aut liquefiant per ignem mortuum aut quietum, nisi flatu excitetur.","prev":{"citation":"Instauratio magna 189","label":"PEEIINTIIF","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/189"},"next":{"citation":"Instauratio magna 191","label":"PEEIINTIIF","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/191"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}