{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 205","citation":"Bacon, Instauratio magna 205","ref":"205","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/205","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/205.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Hec autem maximè ostenditur in Flammâ, quae perpetuò mouetur: & in Liquoribus feruentibus aut bullientibus, qui etiam perpetuò mouentur. Atque ostenditur etiam in incitatione siue incremento Caloris facto per motum; vt in Follibus & ventis: de quo vide Instant. 29. Tab. 3. Atque similitèr in alijs modis Motûs, de quibus vide Instant. 28. & 31. Tab. 3. Rursùs ostenditur in extinctione Ignis & Caloris per omnem fortem compreßionem, quae fraenat & cessare facit Motum: de quâ vide Instant. 30. & 32. Tab. 3. Ostenditur etiam in hoc, quòd omne corpus destruitur aut saltem insignitèr alteratur ab omni Igne & Calore forti ac vehementi: Vnde liquidò constat, fieri à Calore tumultum & perturbationem, & motum acrem in partibus internis Corporis; qui sensim vergit ad dissolutionem. Intelligatur hoc quod diximus de Motu, (nempe, vt sit instar Generis ad Calorem) non quòd Calor generet Motum, aut quòd Motus generet Calorem; (licet & haec in aliquibus vera sint) sed quòd ipsißimus Calor, siue Quid ipsum Caloris sit Motus, & nihil aliud: limitatus tamen per Differentias, quas mox subiungemus, postquàm nonnullas cautiones adiecerimus ad euitandum Aequiuocum. Calidum ad sensum, res Respectiua est, & in ordine ad Hominem, non ad Vniuersum: & ponitur rectè vt Effectus Caloris tantùm in spiritum Animalem: Quin etiam in seipso res varia est, cùm idem corpus (prout Sensus praedisponitur) inducat perceptionem tam Calidi quam Frigidi: vt patet per Instant: Neque verò communicatio Caloris, siue Natura eius Transitiua, per quam corpus admotum corpori calilido incalescit, confundi debet cum formâ Calidi. Aliud enim est Calidum, aliud Calefactiuum. Nam per motum Attritionis inducitur Calor absque aliquo Calido praecedente, vnde excluditur Calefactiuum à Formâ Calidi.","prev":{"citation":"Instauratio magna 204","label":"204","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/204"},"next":{"citation":"Instauratio magna 206","label":"206","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/206"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}