{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 210","citation":"Bacon, Instauratio magna 210","ref":"210","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/210","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/210.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Ista verò Differentia ostenditur maximè in Flammâ & Liquoribus bullientibus: quae perpetuò trepidant, & in paruis portionibus tument, & rursus subsidunt. Ostenditur etiam in ijs corporibus, quae sunt tam durae compagis, vt calefacta aut Ignita non intumescant aut dilatentur mole: & Ferrum ignitum, in quo Calor est acerrimus. Ostenditur etiam in hoc, quòd per frigidissimas tempestates focus ardeat acerrimè. Ostenditur etiam in hoc, quod cùm extenditur Aër in vitro Calendari absque impedimento aut repulsione, vniformitèr scilicet & aequalitèr; non percipiatur Calor. Etiam in ventis conclusis, licèt erumpant vi maximâ, tamen non percipitur Calor insignis; quia scilicèt Motus sit secundùm totum, absque Motu alternante in particulis. Atque ad hoc fiat Experimentum, vtrum Flamma non vrat acriùs versus latera, quàm in medio flammae. Ostenditur etiam in hoc, quòd omnis vstio transigatur per minutos poros corporis quod vritur; adeò vt Vstio subruat, & penetret, & fodicet, & stimulet; perinde ac si essent infinitae cuspides acus. Itaque ex hoc illud etiam sit, quòd omnes Aquae fortes (si proportionatae sint ad corpus, in quod agunt) edant opera Ignis, ex naturâ suâ corrodente & pungente, Atque Eit Atque ista Differentia (de quâ nunc dicimus) communis est cum naturâ Frigidi; in quo cohibetur Motus contractiuus, per renitentiam expandendi: quemadmodùm in Cauido cohibetur Motus expansiuus, per renitentiam contrahendi. Itaque siue partes corporis penetrent versus interius, siue penetrent versus exterius, similis est ratio; licèt impar admodùm sit fortitudo: quia non habemus hîc apud nos in superficie Terrae aliquid, quod sit impensè Frigidum. Vide Instant. 27. Tab. 9. Varta Differentia est modificatio prioris: Haec scilicet, quòd Motus ille Stimulationis","prev":{"citation":"Instauratio magna 209","label":"209","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/209"},"next":{"citation":"Instauratio magna 211","label":"211","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/211"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}