{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 223","citation":"Bacon, Instauratio magna 223","ref":"223","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/223","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/223.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Atque huiusmodi Instantiae Clandestinae (quae sunt vsus nobilißimi, vt dictum est) in portionibus Corporum paruis & subtilibus, maximè se dant conspiciendas. Quia Massae rerum maiores, sequuntur Formas magìs Catholicas, & generales, vt suo loco dicetur. XXVI. INter Praerogatiuas Instantiarum ponemus quinto loco Instantias Constitutiuas, quas etiam Manipulares appellare consueuimus. Eae sunt, quae constituunt vnam speciem Naturae Inquisitae tanquam Formam minorem. Cùm enim Formae legitimae (quae sunt semper conuertibiles cum Naturis Inquisitis) lateant in profundo, nec facilè inueniantur, postulat res & infirmitas humani Intellectûs, vt Formae particulares, quae sunt Congregatiuae Manipulorum quorundam Instantiarum (neutiquàm verò omnium) in Notionem aliquam Communem non negligantur, verùm diligentiùs notentur. Quicquid enim vnit Naturam, licèt modis imperfectis, ad inuentionem Formarum viam sternit. Jtaquè Instantiae quae ad hoc vtiles sunt, non sunt contemnendae potestatis, sed habent nonnullam praerogatiuam. Verùm in his diligens est adhibenda Cautio, ne Intellectus humanus, postquam complures ex istis Formis particularibus adinuenerit, atque inde Partitiones siue Diuisiones Naturae Inquisitae confecerit; in illis omninò acquiescat, atque ad Jnuentionem legitimam Formae Magnae se non accingat; sed praesupponat Naturam velùt à radicibus esse multiplicem & diuisam, atque vlteriorem Naturae vnionem, tanquàm rem superuacuae subtilitatis, & vergentem ad merum Abstractum, fastidiat & reijciat. Exempli gratiâ; sit Natura Inquisita, Memoria, siue Excitans & Adiuuans memoriam. Instantiae Constitutiuae sunt; Ordo, siue Distributio, quae manifestò iuuat Memoriam.","prev":{"citation":"Instauratio magna 222","label":"222","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/222"},"next":{"citation":"Instauratio magna 224","label":"224","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/224"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}