{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 230","citation":"Bacon, Instauratio magna 230","ref":"230","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/230","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/230.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Adeò vt nobilis illa Fabrica, per quam Sexus differunt, (quatenùs ad Animalia terrestria) nil aliud videatur esse, quam secundùm Exterius & Interius; vi scilicèt maiore Caloris genitalia in Sexti Masculo protrudente in exterius, vbi in Femellis nimis debilis est Calor quàm vt hoc facere poßit: vnde accidit, quòd contineantur Interius. Item Instantiae Conformes sunt, Pinnae Piscium & Pedes Quadrupedum, aut Pedes & Alae Volucrum; quibus addidit Aristoteles quatuor volumina in motu Serpentum. Adeò vt in Fabricâ Vniuersi, Motus viuentium plerunque videatur expediri per quaterniones Artuum, siue Flexionum. Item Dentes in Animalibus terrestribus, & Rostra in Auibus, sunt Instantie Conformes: vnde manifestum est, in omnibus Animalibus perfectis, fluere duram quandam substantiam versùs Os. Item non absurda est Similitudo & Conformitas illa, vt Homo sit tanquàm Planta inuersa. Nam radix neruorum & facultatum Animalium, est Caput; Partes autem seminales sunt infimae, non computatis extremitatibus tibiarum & brachiorum. At in Plantâ, radix (quae instar Capitis est) regulariter infimo loco collocatur, semina autem supremo. Denique illud omninò praecipiendum est, & saepiùs monendum; vt diligentia hominum in Inquisitione & Congerie Naturalis Historiae, deinceps mutetur planè, & vertatur in contrarium eius quod nunc in vsuest. Magna enim hucusque, atque adeò curiosa fuit hominum industria, in notandâ rerum varietate, atque explicandis accuratis Animalium, Herbarum, & Foßilium differentijs; quarum pleraeque magis sunt Lusus Naturae, quam seriae alicuius vtilitatis versus Scientias. Faciunt certè huiusmodi Res ad delectationem, atque etiam quandoque ad Praxin; verùm ad introspiciendam Naturam parùm, aut nihil. Itaque conuertenda planè est opera, ad inquirendas & notandas rerum Similitudines & Analoga, tam in integralibus, quàm partibus.","prev":{"citation":"Instauratio magna 229","label":"229","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/229"},"next":{"citation":"Instauratio magna 231","label":"231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/231"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}