{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 232","citation":"Bacon, Instauratio magna 232","ref":"232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/232.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"Item Instantiae Conformes nobilißimae sunt, Frigora intensa in Mediâ (quam vocant) Aëris Regione; & Ignes acerrimi, qui saepè reperiuntur erumpentes ex locis subterraneis; quae duae res sunt Vltimitates & Extrema; Naturae scilicèt Frigidi, versùs Ambitum Coeli, & Naturae Calidi versùs viscera Terrae; per Antiperistasin, siue Reiectionem Naturae Contrariae. Postremò autem in Axiomatibus Scientiarum, notatu digna est Conformitas Instantiarum. Veluti Tropus Rhetoricae, qui dicitur Praeter Expectatum; Conformis est Tropo Musicae, qui vocatur Declinatio Cadentiae. Similitèr, Postulatum Mathematicum, vt quae eidem Tertio aequalia sunt, etiam inter se sint aequalia; Conforme est cum Fabricâ Syllogismi inLogicâ; qui vnit ea quae conueniunt in Medio. Denique multum vtilis est in quamplurimis, Sagacitas quaedam in conquirendis & indagandis Conformitatibus & Similitudinibus Physicis. XXVIII. Nter Pręrogatiuas Instantiarum, ponemus sepE timo loco Instantias Monodicas; quas etiam Irregulares, siue Heteroclitas (sumpto vocabulo à Grammaticis) appellare consueuimus. Eae sunt, quae ostendunt corpora in Concreto; quae videntur esse Extrauagantia, & quasi Abrupta in Naturâ, & minimè conuenire cum alijs rebus eiusdem generis. Etenim Instantiae Conformes sunt similes alterius: at Instantiae Monodicae sunt sui similes. Vsus verò Instantiarum Monodicarum est talis, qualis est Instantiarum Clandestinarum: viz.","prev":{"citation":"Instauratio magna 231","label":"231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/231"},"next":{"citation":"Instauratio magna 233","label":"233","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/233"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}