{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 237","citation":"Bacon, Instauratio magna 237","ref":"237","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/237","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/237.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Si quis enim ab horum contemplatione attentâ propositum acritèr & strenuè vrgere velit; fiet certè, vt aut producat illa paulò longiùs; aut deflectat illa ad aliquid, quod finitimum est; aut etiam applicet & transferat illa ad vsum aliquem nobiliorem. Neque hîc finis. Verùm quemadmodùm ab Operibus Naturae Raris & inconsuetis erigitur Intellectus & eleuatur ad inquirendas & inueniendas Formas, quae etiam illorum sunt capaces: Ita etiam in Operibus Artis egregijs & admirandis hoc vsu-uenit. Idque multò magis: quia Modus efficiendi & operandi huiusmodi Miracula Artio, manifestus vt plurimùm est. cùm plerunque in Miraculis Naturae sit magis obscurus. Attamen in his ipsis cautio est adhibenda vel maximè; ne deprimant scilicet Intellectum, & eum quasi humo affigant. Periculum enim est, ne per huiusmodi Opera Artis, quae videntur velut Summitates quaedam & Fastigia industriae humanae, reddatur Intellectus attonitus & ligatus, & quasi maleficiatus quoad illa: ita vt cum alijs consuescere non poßit: sed cogitet nihil eius generis fieri posse; nisi eadem viâ quâ illa effecta sunt, accedente tantummodò diligentiâ maiore, & praeparatione magis accuratâ. ontrà, illud ponendum est pro certo: vias & modos efficiendi Res & Opera, quae adhuc reperta sunt & notata, res esse plerunque pauperculas; atque omnem potentiam maiorem pendere & ordine deriuari à fontibus Formarum, quarum nulla adhuc inuenta est. Jtaque (vt alibi diximus) qui de Machinis & Arietibus, quales erant apud Veteres, cogitasset; licèt hoc fecisset obnixè, atque aetatem in eo consumpsisset. nunquam tamen incidisset in Inuentum Tormentorum igneorum operantium per Puluerem pyrium.","prev":{"citation":"Instauratio magna 236","label":"236","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/236"},"next":{"citation":"Instauratio magna 238","label":"238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/238"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}