{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 239","citation":"Bacon, Instauratio magna 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/239.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"At contrà, quae reuerà Admirationi esse debent, propter discrepantiam quae inest illis in specie, collatis ad alias species: tamen si in vsu familiari praestò sint; leuitèr notantur. Debent autem notari Monodica Artis, non minùs quàm Monodica Naturae; de quibus antea diximus. Atque quemadmodùm in Monodicis Naturae posuimus Solem, Lunam Magnetem, & similia; quae Re vulgatißima sunt, sed Naturâ tamen ferè singulari: idem & de Monodicis Artis faciendum est. Exempli gratiâ: Instantia Monodica Artis, est Papyrus. res admodùm vulgata. At si diligentèr animum aduertas, Materiae Artificiales aut planè Textiles suntper fila directa & transuersa; qualia sunt, Pannus Sericus, aut Laneus, & Linteus, & huiusmodi: aut coagmentantur ex succis concretis; qualia sunt Later, aut Argilla figularis, aut Vitrum, aut Esmalta, aut Porcellana, & similia; quae si bene vniantur, splendent; sin minùs, indurantur certè, sed non splendent. Attamen omnia talia, quae fiunt ex succis concretis, sunt fragilia: nec vllo modo haerentia & tenacia. At contrà, Papyrus est corpus tenax, quod scindi & lacerari poßit; ita vt imitetur & serè aemuletur Pellem siue Membranam alicuius Animalis, aut Folium alicuius Vegetabilis, & huiusmodi opificia Naturae. Nam neque fragilis est, vt Vitrum; neque textilis, vt Pannus: sed habet fibras certè non fila distincta, omninò ad modum Materiarum Naturalium: vt inter Artificiales Materias vix inueniatur simile aliquod, sed sit planè Monodicum Atque praeferenda sanè sunt in Artificialibus ea quae maximè accedunt ad imitationem Naturae; aut è contrario eam potentèr regunt & inuertunt.","prev":{"citation":"Instauratio magna 238","label":"238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/238"},"next":{"citation":"Instauratio magna 240","label":"240","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/240"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}