{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 245","citation":"Bacon, Instauratio magna 245","ref":"245","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/245","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/245.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"existimantur eße Hetèrogeneae; & pro talibus notantur & signantur per diuisiones receptas. At Instantiae Foederis ostendunt operationes & effectus, quae deputantur alicui ex illis Heterogeneis vt propria competere etiam alijs ex Heterogeneis; vt conuincatur ista Heterogenta (quae in opinione est) vera non eße, aut essentialis; sed nil aliud esse, quàm Modificatio Naturae communis. Optimi itaque sunt vsus ad eleuandum & euehendum Intellectum à Differentijs ad Genera; & ad tollendum laruas & simulachra rerum, prout occurrunt & prodeunt personatae in substantijs Concretis. Exempli gratiâ: sit Natura Inquisita, Calidum. omninò videtur esse diuisio solennis & authentica, quòd sint tria genera Caloris; viz. Calor Coelestium, Calor Animalium, & Calor Ignis: quodque isti Calores (praesertim vnus ex illis comparatus ad reliquos duos) sint ipsa eßentiâ & specie, siue naturâ specificà differentes & planè heterogenei: Quandoquidèm Calor Coelestium & Animalium generet & foueat, at Calor Ignis contrà corrumpat & destruat. Est itaque Instantia Foederis Experimentum illud satis vulgatum; Cùm recipitur ramus aliquis vitis intra domum vbi sit focus aßiduus, ex quo maturescunt vuae, etiam mense integro citiùs quam foràs: Ita vt maturatio fructûs etiam pendentis super arborem fieri poßit scilicet ab Igne, cùm hoc ipsum videatur esse opus proprium Solis.","prev":{"citation":"Instauratio magna 244","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/244"},"next":{"citation":"Instauratio magna 246","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/246"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}