{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 246","citation":"Bacon, Instauratio magna 246","ref":"246","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/246","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/246.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Itaque ab hoc initio facilè insurgit Intellectus, repudiatâ Heterogeniâ essentiali, ad inquirendum quae sint Differentiae illae, quae reuerà reperiuntur inter Calorem Solis & Ignis; ex quibus sit, vt eorum operationes sint tam dißsimiles, vtcunque illi ipsi participent ex Naturâ communt. Quae Differentiae reperientur quatuor: viz. Primò, quòd Calor Solis respectu Caloris Ignis, sit gradu longè clementior & lenmior: Secundò, quòd sit (praesertim vt defertur ad nos per Aërem) qualitate multò humidior: Tertiò, (quod Caput rei est) quòd sit summè inaequalis. atque accedens & auctus, & deinceps recedens & diminutus: id quod maximè confert ad Generationem corporum. Rectè enim asseruit Aristoteles, causam principalem Generationum & Corruptionum quae fiunt hîc apud nos in superficie Terrae, esse viam obliquam Solis per Zodiacum: vnde Calor Solis, partìm per vicißitudines Diei & Noctis, partim per successiones Aestatis & Hyemis, euadit miris modis inaequalis. Neque tamen desinit ille Vir, id quod ab eo rectè inuentum fuit, statim corrumpere & depraiare. Nam vt Arbiter scilicèt Naturae (quod illi in more est) valdè Magistralitèr aßignat causam Generationis, Accessui Solis; causam autem Corruptionis, Recessui: cùm vtraque res (Accessus videlicèt Solis, & Recessus) non respectiuè, sed quasi indifferentèr praebeat causam tam Generationi quàm Corruptioni: quandoquidem inaequalitas Caloris, Generationi & Corruptioni rerum; aequalitas, Conseruationi tantùm ministret. Est & Quarta Differentia inter Calorem Solis & Ignis, magni prorsus momenti: viz. quòd Sol operationes suas insinuet per longa temporis spatia, vbi operationes Ignis (vrgente hominum impatientiâ) per breuiora interualla ad exitum perducantur.","prev":{"citation":"Instauratio magna 245","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/245"},"next":{"citation":"Instauratio magna 247","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/247"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}