{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 249","citation":"Bacon, Instauratio magna 249","ref":"249","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/249","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/249.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Atqui vbi ad superficiem ipsam Aquae ventum fuerit, tum cohibetur Aer ab vlteriore ascensu, per leuem resistentiam quam reperit in Aquâ, non statim tolerante se discontinuari: ita vt exilis admodùm sit appetitus Aeris ad superiora. Similitèr sit Natura Inquisita, Pondus. Est planè diuisio recepta; vt Densa & Solida ferantur versùs centrum Terrae, Rara autem & Tenuia versùs ambitum Coeli; tanquam ad loca sua propria. Atque loca quod attinet; (licèt in Scholis huiusmodi res valeant) planè inepta & puerilis cogitatio est, Locum aliquid posse. Itaque nugantur Thilosophi, cùm dicant quòd, si perforata esset Terra, corpora grauia se sisterent quando ventum esset ad Centrum. Esset enim certè virtuosum planè & efficax genus Nihili, aut Puncti Mathematici; quod aut alia afficeret, aut rursùs quod alia appeterent: Corpus enim non nisi à corpore patitur. Verùm iste appetitus Ascendendi & Descendendi, aut est in Schematismo corporis quod mouetur, aut in Sympathiâ siue consensu cum alio corpore. Quòd si inueniatur aliquod corpus Densum & Solidum, quod nihilominùs non feratur ad Terram: confunditur huiusmodi diuisio. At si recipiatur opinio Gilberti, quòd Magnetica vis Terrae ad alliciendum grauia, non extendatur vltrà orbem Virtutis suae, (quae operatur semper ad distantiam certam, & non vltrà) hócque per aliquam Instantiam verificetur; ea demùm erit Instantia Foederis circà hoc subiectum. Neque tamen occurrit impraesentiarùm aliqua Instantia super hoc certa & manifesta. Proximè videntur accedere Cataractae Coeli, quae in nauigationibus per Oceanum Atlanticum versùs Indias vtrasque, saepè conspiciuntur.","prev":{"citation":"Instauratio magna 248","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/248"},"next":{"citation":"Instauratio magna 250","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/250"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}