{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 25","citation":"Bacon, Instauratio magna 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/25.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Quamuis igitur relinquamus Syllogismo & huiusmodi Demonstrationibus famosis ac iactatis, iutrisdictionem in Artes populares & opinabiles, (nil enim in hac parte mouemus) tamen ad Naturam Rerum, Inductione per omnia, & tam ad minores propositiones, quàm ad maiores vtimur. Inductionem enim censemus eam esse demonstrandi formam, quae Sensum tuetur, & Naturam premit, & Operibus imminet ac ferè immiscetur. Itaque Ordo quoque demonstrandi planè inuertitur. Adhuc enim res ita geri consueuit; vt à sensu & particularibus primo loco ad maximè generalia aduoletur, tanquam ad polos fixos circa quos disputationes vertantur; ab illis caetera per media deriuentur: Viâ certè compendiariâ, sed praecipiti; & ad Naturam imperuiâ, ad Disputationes verò procliui & accommodatâ. At secundùm nos, Axiomata continentèr, & gradatim excitantur, vt nonnisi postremo loco ad Generalißima veniatur: Ea verò Generalißima euadunt, non notionalia, sed benè terminata; & talia quae Natura vt reuera sibi notiora agnoscat, quaeque rebus haereant in medullis. At in formâ ipsâ quoque Inductionis, & iudicio quod per eam sit, opus longè maximum mouemus. Ea enim de quà Dialectici loquuntur, quae procedit per Enumerationem simplicem, puerile quiddam est, & precariò concludit, & periculo ab instantiâ contradictoriâ exponitur, & consueta tantùm intuetur; nec exitum reperit. Atqui opus est ad Scientias Inductionis formà tali, quae experientiam soluat, & separet, & per exclusiones ac reiectiones debitas necessariò concludat. Quòd si Fudicium illud vulgatum Dialecticorum tam operosum fuerit, & tanta ingenia exercuerit; quantò magis laborandum est in hoc altero, quod non tantùm ex Mentis penetralibus, sed etiam ex Naturae visceribus extrahitur?","prev":{"citation":"Instauratio magna 24","label":"OPERIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/24"},"next":{"citation":"Instauratio magna 26","label":"OPERIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/26"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}