{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 252","citation":"Bacon, Instauratio magna 252","ref":"252","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/252","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/252.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Interdum autem Instantiae Crucis illae occurrunt, & inueniuntur inter iampridèm notatas; At vt plurimùm Mouae sunt, & de Industriâ, atque ex Composito quaesitae & applicatae, & diligentiâ sedulâ & acri tandem erutae. Exempli gratiâ; sit Natura Inquisita Fluxus & Refluxus Maris ille bis repetitus in die, atque Sexhorarius, in acceßibus & receßibus singulis, cum differentiâ nonnullâ quae coincidit in Motum Lunae. Biuium circa hanc Naturam tale est. Necesse prorsùs est, vt iste Motus efficiatur vel ab Aquarum Progressu & Regressu, in modum Aquae in pelui agitatae, quae quando latus vnum peluis alluit, deserit alterum: vel à Sublatione & subsidentiâ Aquarum è profundo, in modum Aquae ebullientis, & rursus subsidentis. Vtri verò Causae fluxus & Refluxus ille aßignari debeat, oritur dubitatio. Quòd si recipiatur prior Assertio, necesse est vt cùm sit Fluxus in Mari ex vnâ parte, fiat sub idem tempus alicubi in Mari Refluxus ex aliâ. Itaque ad hoc reducitur Inquisitio. Atqui obseruauit Acosta, cum alijs nonnullis (diligenti factâ Inquisitione) quòd ad litora Floridae, & ad litora aduersa Hispaniae & Africae, fiant Fluxus Maris ad eadem tempora, & Refluxus itidem ad eadem tempora; non contrà, quòd cùm fluxus fit ad littora Floridae, fiat Refluxus ad littora Hispaniae & Africae. Attamen adhuc diligentiùs attendenti, non per hoc euincitur Motus Attollens, & abnegatur Motus in progreßu. Fieri enim potest, quòd sit otus Aquarum in progressu, & nihilominùs inundet aduersa littora eiusdem Aluei simul.","prev":{"citation":"Instauratio magna 251","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/251"},"next":{"citation":"Instauratio magna 253","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/253"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}