{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 254","citation":"Bacon, Instauratio magna 254","ref":"254","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/254","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/254.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Quòd si Terra rotet, fieri fortaße potest, vt ex inaequali rotatione (quatenùs ad celeritatem siue incitationem) Terrae, & Aquarum Maris, sequatur Compulsio violenta Aquarum in Cumulum sursùm, quae sit Fluxus; & Relaxatio earundem, (postquàm ampliùs cumulari non sustinuerint) in deorsum, quae sit Refluxus. Verùm de hoc facienda est Inquisitio separatim. Attamen etiam hoc supposito, illud aequè manet fixum, quòd neceße sit fieri alicubi Refluxum Maris ad eadem tempora, quibus fiunt Fluxus in alijs partibus. Similiter, sit Natura Inquisita, posterior ille Motus ex duobus quos supposuimus, videlicet Motus Maris se Attollens, & rursus Subsidens; si fortè ita acciderit, vt (diligenti facto examine reijciatur Motus alter, de quo diximus, Progreßiuus. Tum verò erit Triuium circa hanc Naturam tale. Neceße est, vt Motus iste, per quem Aquae in Fluxibus & Refluxibus se attollunt, & rursus relabuntur, absque aliquâ acceßione Aquarum aliarum quae aduoluuntur, fiat per vnum ex his tribus modis; vel quòd ista Aquarum Copia emanet ex interioribus Terrae, & rursus in illa se recipiat; vel quòd non sit aliqua amplior Moles Aquarum, sed quòd Eaedem Aquae (non aucto Quanto suo) extendantur, siue rarefiant, ita vt maiorem locum & dimensionem occupent, & rursùs se contrahant; vel quòd nec Copia accedat maior, nec Extensio amplior, sed eaedem Aquae (prout sunt tam Copia, quàm Densitate aut Raritate) per vim aliquam Magneticam desuper eas attrahentem, & euocantem, & per Consensum, se attollant, & deinde se remittant.","prev":{"citation":"Instauratio magna 253","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/253"},"next":{"citation":"Instauratio magna 255","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/255"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}