{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 260","citation":"Bacon, Instauratio magna 260","ref":"260","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/260","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/260.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Rursus, quòd Ferrum Ignitum & Candens, si in extinctione suâ exporrigatur inter Septentriones & Austrum, colligat quoque Verticitatem absque Tactu Magnetis: Ac si partes Ferri in Motu positae per Ignitionem, & postea se recipientes, in ipso articulo extinctionis suae magis essent susceptiuae & quasi sensitiuae Virtutis manantis a Terrâ, quàm aliàs. & inde fierent tanquàm excitae. Verùm haec, licèt bene obseruata, tamen non euincunt prorsus quod ille aßerit. Instantia Crucis autem circa hoc subiectum poterit eße talis. Capiatur Terrella ex Magnete, & notentur Poli eius: & ponantur Poli Terrellae versus Orientem & Occasum, non versus Septentriones & Austrum, atque ita iaceant: deinde superponatur Acus ferrea Intacta, & permittatur ita manere ad dies sex aut septem. Acus verò (nam de hoc non dubitatur dum manet super Magnetem, relictis Polis mundi, se vertet ad Polos Magnetis. Itaque quamdiù ita manet, vertitur scilicet ad Orientem & Occidentem Mundi. Quòd si inueniatur Acus illa remota à Magnete, & posita super Versorium, statim se applicare ad Septentriones & Austrum, vel etiam paulatim se eò recipere: tum recipienda est pro Causâ, praesentia Terrae: Sin aut vertatur (vt prius) in Orientem & Occidentem, aut perdat Verticitatem, habenda est illa Causa pro suspectâ & vlteriùs inquirendum est. Similiter, sit Natura inquisita, Corporea substantia Lunae; an sit Tenuis, Flammea, siue Aërea, vt plurimi ex priscis Philosophis opinati sunt. an solida & Densa, vt Gilbertus & multi Moderni, cum nonnullis ex Antiquis, tenent. Rationes posterioris istius Opinionis fundantur in hoc maximè, quòd Luna radios Solis reflectat; neque videtur fieri Reflexio Lucis nisi à Solidis. Itaque Instantię Crucis circa hoc subiectum eae esse poterint (si modò aliquae sint) quae demonstrent Reflexionem à Corpore tenui, qualis est Flamma, modò sit craßitiei sufficientis. Certè Causa Crepusculi inter alias, est Reflexio radiorum Solis à superiore parte Aeris.","prev":{"citation":"Instauratio magna 259","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/259"},"next":{"citation":"Instauratio magna 261","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/261"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}