{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 265","citation":"Bacon, Instauratio magna 265","ref":"265","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/265","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/265.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Manifestum enim est, in Flammis quae hîc continuantur & durant, istam durationem non esse eiusdem Flammae in Indiuiduo, sed fieri per succeßionem nouae Flammae seriatìm generatae, minimè autem manere eandem Flammam Numero; Id quod facilè perspicitur ex hoc, quòd substracto alimento siue fomite Flammae, Flamma statim pereat. Biuium autem circa hanc naturam tale est. Momentanea ista Natura, aut fit remittente se Causâ quae eam primò genuit, vt in Lumine, Sonis, & Motibus (quos vocant) Violentis, aut quòd Flamma in Naturâ suâ poßit hîc apud nos manere, sed à contrarijs Naturis circumfusis vim patiatur & destruatur. Itaque poterit esse circa hoc subiectum Instantia Crucis talis. Videmus Flammas in Iycendijs maioribus, quàm altè in sursùm ascendant. Quantò enim Basis Flammae est latior, tantò Vertex sublimior: Itaque videtur principium Extinctionis fieri circa Latera, vbi ab Aere Flamma comprimitur, & malè habetur. At Meditullia Flammae, quae Aër non contingit, sed alia Flamma vndiquè circundat, eadem numero manent; neque extinguuntur donec paulatim angustientur ab Aëre per Latera circumfuso. Jtaque omnis Flamma Pyramidalis est Basi circa fomitem largior, Vertice autem (inimicante Aëre, nec suppeditante fomite) acutior. At Fumus angustior circa Basin, ascendendo dilatatur, & fit tanquàm Tyramis inuersa; quià scilicèt Aër Fumum recipit, Flammam (neque enim quispiam somniet Aërem esse Flammam accensam, cùm sint Corpora planè Heterogenea) comprimit. Accuratior autem poterit esse Instantia Crucis ad hanc rem accommodata, si res fortè manifestari poßit per Flammas Bicolores. Capiatur igitur Situla parua ex metallo, & in eâ figatur parua Candela Cerea accensa, ponatur Situla in paterâ, & circumfundatur Spiritus Vini in modicâ quantitate, quae ad labra Situlae non attingat tum accende Spiritum Vini. At Spiritus ille Vini exhibebit Flammam magis scilicèt caeruleam, Lychnus Candelae autem magis flauam. Notetur itaquè vtrùm Flamma Lychni (quam facile est","prev":{"citation":"Instauratio magna 264","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/264"},"next":{"citation":"Instauratio magna 266","label":"266","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/266"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}