{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 268","citation":"Bacon, Instauratio magna 268","ref":"268","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/268","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/268.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Reducitur itaque Contemplatio ad hoc; vtrùm illa Corpora, quae sunt Termini Motus, disponant vel alterent Corpora Media, vt per succeßionem & tactum verum labatur Virtus a Termino ad Terminum, & interim subsistat in corpore Medio; an horum nihil sit, praeter Corpora, & Virtutem, & Spatia? Atque in Radijs Opticis, & Sonis, & Calore, & alijs nonnullis operantibus ad Distans, probabile est Media Corpora disponi & alterari: eò magis, quòd requiratur Medium qualificatum ad deferendam operationem talem. At Magnetica illa siue Coitiua Virtus admittit Media tanquam adiaphora, nec impeditur Virtus in omnigeno Medio. Quod si nil rei habeat Virtus illa aut Actio cum Corpore Medio, sequitur quòd sit Virtus aut Actio Naturalis ad Tempus nonnullum, & in Loco nonnullo, subsistens sine Corpore: cùm neque subsistat in Corporibus Terminantibus, nec in Medijs. Quare Actio Magnetica poterit esse Instantia Diuortij circa Naturam Corpoream, & Actionem Naturalem. Cui hoc adijci potest tanquam Corollarium aut Lucrum non praetermittendum: viz. quòd etiam secundùm Sensum philosophanti sumi poßit probatio, quòd sint Entia & Substantiae Separatae & Iacorporeae. Si enim Virtus & Actio Naturalis, emanans à Corpore, subsistere poßit aliquo Tempore, & aliquo Loco. omninò sine Corpore; propè est vt poßit etiam emanare in origine suâ à Substantiâ Incorporeâ. Videtur enim non minùs requiri Natura Corporca ad Actionem Naturalem sustentandam & deuehendam, quàm ad excitandam aut generandam,","prev":{"citation":"Instauratio magna 267","label":"267","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/267"},"next":{"citation":"Instauratio magna 269","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/269"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}