{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 269","citation":"Bacon, Instauratio magna 269","ref":"269","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/269","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/269.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":148,"text":"XXXVIII. CEquuntur Quinque Ordines Instantiarum, quas Ovno vocabulo generali Instantias Lampadis, siue Informationis primae, appellare consueuimus. Eae sunt quae auxiliantur Sensui. Cum enim omnis Interpretatio Naturae incipiat à Sensu; atque à Sensuum perceptionibus, rectâ, constanti, & munita viâ ducat ad perceptiones Intellectus, quae sunt Notiones verae & Axiomata: necesse est vt quantò magis copiosae & exactae fuerint repraesentationes, siue praebitiones ipsius Sensûs tantò omnia cedant faciliùs & foeliciùs. Harum autem Quinque Instantiarum Lampadis. Primae roborant, ampliant, & rectificant actiones Sensûs immediatas: Secundae deducunt non Sensibile ad Sensibile: Tertiae indicant Processus continuatos siue Series earum rerum & motuum, quae (vt plurimùm) non notantur, nisi in exitu aut periodis: Quartae aliquid substituunt Sensui in meris destitutionibus: Quintae excitant attentionem Sensûs & aduertentiam, atque vnà limitant subtilitatem rerum. De his autem singulis iam dicendum est. Inter XXXIX Xter Praerogatiuas Instantiarum, ponemus loco IDecimo sexto Instantias lanuae siue Portae: Eo enim nomine eas appellamus, quae iuuant actiones Sensùs immediatas.","prev":{"citation":"Instauratio magna 268","label":"268","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/268"},"next":{"citation":"Instauratio magna 270","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/270"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}