{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 273","citation":"Bacon, Instauratio magna 273","ref":"273","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/273","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/273.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Lm. II. corpora Media; vel quia Obiectum non est habile ad impreßionem in Sensu faciendam; vel quia deficit Quantum in Obiccto, pro feriendo Sensu; vel quia Tempus non est proportionatum ad actuandum Sensum; vel quia Obiecti percußio non toleratur à Sensu; vel quia Obiectum antè impleuit & possedit Sensum, vt nouo motui non sit locus. Atquè haec praecipuè ad Visum pertinent, & deindè ad Tactum. Nam hi duo Sensus sunt informatiui ad largum, atque de Communibus Obiectis; vbi reliqui tres non informent ferè nisi immediatè & de Proprijs Obiectis. In Primo genere non fit Deductio ad Sensibile, nisi rei, quae cerni non poßit propter distantiam, adijciatur aut substituatur alia res, quae Sensum magis è longinquo prouocare & ferire poßit: veluti in significatione rerum per Ignes, Campanas, & similia. In Secundo genere fit Deductio, cùm ea quae interiùs propter interpositionem corporum latent, nec commode aperiri possunt, per ea quae sunt in superficie, aut ab interioribus effluunt, perducuntur ad Sensum: vt status humanorum corporum per Pulsus, & Vrinas, & similia. At Tertij & Quarti generis Deductiones ad plurima spectant, atque vndiquè in rerum Inquisitione sunt conquirendae. Huius rei Exempla sunt. Patet quòd Aer, & Spiritus, & huiusmodi res, quae sunt toto corpore tenues & subtiles nec cerni nec tangi poßint. Quare in Inquisitione circa huiusmodi corpora, Deductionibus omninò est opus. Sit itaque Natura inquisita, Actio & Motus Spiritus qui includitur in corporibus Tangibilibus. Omne enim Tangibile apud nos continet Spiritum inuisibilem & intactilem, cique obducitur atque eum quasi vestit. Hinc fons triplex potens ille, & mirabilis Processus Spiritiis in corpore Tangibili.","prev":{"citation":"Instauratio magna 272","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/272"},"next":{"citation":"Instauratio magna 274","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/274"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}