{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 274","citation":"Bacon, Instauratio magna 274","ref":"274","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/274","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/274.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Spiritus enim in re Tangibili, Emissus corpora contrahit & desiccat: Detentus, corpora intenerat & colliquat: nec prorsùs Emissus nec prorsùs Detentus, informat membrificat, aßimilat, egerit, organizat, & similia. Atque haec omnia deducuntur ad Sensibile per effectus conspicuos. Etenim in omni Corpore Tangibili inanimato, Spiritus inclusus primò multiplicat se, & tanquàm depascit partes Tangibiles eas quae sunt maxime ad hoc faciles & praeparatae; eásque digerit, & conficit, & vertit in spiritum, & deindè vna euolant. Atque haec confectio & Multiplicatio Spiritûs deducitur ad Sensum per diminutionem Ponderis. In omni enim Desiccatione, aliquid defluit de Quanto; neque id ipsum ex Spiritu tantùm praeinexistente, sed ex corpore quod priùs fuit Tangibile & nouitèr versum est: Spiritus enim non ponderat. Egressus autem siue Emißio Spiritûs deducitur ad Sensibile in Rubigine Metallorum, & alijs Putrefactionibus eius generis, quae sistunt se antequàm peruenerint ad rudimenta vitae; Nam illae ad Tertium genus Processus pertinent. Etenim in corporibus magis compactis Spiritus non inuenit poros & meatus per quos euolet: Itaque cogitur partes ipsas Tangibiles protrudere & antè se agere, ita vt illae simùl exeant; atque indè fit Rubigo, & similia. At Contractio partium Tangibilium, postquàm aliquid de Spiritu fuerit emissum, (vndè sequitur illa Desiccatio) deducitur ad Sensibile, tum per ipsam duritiem rei auctam, tùm multò magis per scissuras, angustiationes, corrugationes, & complicationes corporum, qnae indè sequuntur. Etenim partes Ligni desiliunt & angustiantur; Pelles corrugantur; neque id solùm, sed (si subita fuerit emißio Spiritûs per calorem ignis) tantum properant ad Contractionem, vt se complicent & conuoluant.","prev":{"citation":"Instauratio magna 273","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/273"},"next":{"citation":"Instauratio magna 275","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/275"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}