{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 277","citation":"Bacon, Instauratio magna 277","ref":"277","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/277","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/277.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"Atque ex copiâ istâ & Paucitate Materiae, Notiones illae Densi & Rari, quae variè & promiscuè accipiuntur, propriè abstrahuntur. Assumenda est & Assertio illa tertia, etiam satis certa: quòd hoc, de quo loquimur, Plus & Minus Materiae in corpore hoc vel illo, ad Calculos (factâ collatione) & Proportiones exactas, aut exactis propinquas reduci poßit. Veluti si quis dicat ineße in dato contento Auri talem coaceruationem Materiae, vt opus habeat Spiritus vini, ad tale Quantum Materiae aequandum, spatio vicies & semel maiore, quàm implet Aurum; non errauerit. Coaceruatio autem Materiae, & rationes eius deducuntur ad Sensibile per Pondus. Pondus enim respondet Copiae Materiae, quoad partes rei Tangibilis: Spiritus autem, & eius Quantum ex Materiâ, non venit in computationem per Pondus; leuat enim Pondus potius, quàm grauat. At nos huius rei Tabulam fecimus satis accuratam; in quâ Pondera & Spatia singulorum Metallorum, Lapidum praecipuorum, Lignorum, Liquorum, Oleorum, & plurimorum aliorum corporum tàm Naturalium quam Artificialium, excepimus. Rem polychrestam, tàm ad lucem Informationis, quàm ad normam Operationis; & quae multas res reuelet omninò praeter expectatum.","prev":{"citation":"Instauratio magna 276","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/276"},"next":{"citation":"Instauratio magna 278","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/278"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}