{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 279","citation":"Bacon, Instauratio magna 279","ref":"279","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/279","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/279.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"At paulò post Vapor siue Aura Spiritûs vini per calorem dilatati & in Pneumaticum versi, Vesicam paulatim sufflauit, eamque vniuersam veli instar vndequaque extendit. Id postquam factum fuit, continuò Vitrum ab igne remouimus, & super tapetem posuimus, ne frigore disrumperetur: Statim quoque in summitate Vesicae foramen fecimus, ne vapor cessante calore in liquorem restitutus resideret, & rationes confunderet. Tum verò Vesicam ipsam sustulimus, & rursus pondus excepimus Spiritûs vini qui remanebat. Inde quantum consumptum fuisset in vaporem seu Pneumaticum, computauimus; & factâ collatione, quantum locum siue spatium illud Corpus impléßet, quando eßet Spiritus vini in Phialâ. & rursùs quantum spatium impleuerit, postquàm factum fuißet Pneumaticum in Vesicâ; rationes subduximus: ex quibus manifestè liquebat, Corpus istud ita versum & mutatum, expansionem centuplò maiorem, quàm anteà habuißet, acquisiuiße. Similitèr sit Natura Inquisita, Calor aut Frigus; eius nempè gradûs, vt à sensu non percipiantur ob debilitatem. Haec deducuntur ad Sensum per Vitrum Calendare, quale superiùs descripsimus. Calor enim & Frigus, ipsa non percipiuntur ad tactum: At Calor Aerem expandit, Frigus contrahit. Neque rursus illa Expansio & Contractio Aëris vercipitur ad Visum: At Aër ille Expansus, Aquam deprimit. Contractus, attollit; ac tum demùm sit deductio ad Visum, non antè, aut aliàs. SimiLip. II. Similitèr sit Natura Inquisita, Mistura Corporum; viz, quid habeant ex Aqueo, quid ex Oleoso, quid ex Spiriti, quid ex Cinere, & Salibus, & huiusmodi: Vel etiam (in particulari) quid habeat Lac Butyri, quid Coaguli, quid Seri, & huiusmodi.","prev":{"citation":"Instauratio magna 278","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/278"},"next":{"citation":"Instauratio magna 280","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/280"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}