{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 283","citation":"Bacon, Instauratio magna 283","ref":"283","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/283","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/283.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Mira enim est hominum circa hanc rem indiligentia. Contemplantur siquidem Naturam tantummodò desultoriè & per periodos, & postquàm corpora fuerint absoluta ac completa; & non in operatione suâ. Quod si Artificis alicuius Ingenia & industriam explorare & contemplari quis cuperet; is non tantùm materias rudes Artis, atque deinde opera perfecta conspicere desideraret; sed potiùs praesens esse, cum Artifex operatur & opus suum promouet. Atque simile quiddam circà Naturam faciendum est. Exempli gratiâ; si quis de vegetatione Plantarum inquirat, ei inspiciendum est ab ipsâ satione seminis alicuius, (id quod per extractionem, quasi singulis diebus, seminum quae per biduum. triduum, quatriduum, & sic deinceps in terrâ manserunt, eorúmque diligentem intuitum facilè fieri potest) quomodò & quandò semen intumescere & turgere incipiat, & veluti spiritu impleri; deindè quomodò corticulam rumpere, & emittere fibras, cum latione nonnullâ sui interim sursùm, nisi terra fuerit admodùm contumax: quomodò etiam emittat fibras, partìm radicales deorsùm, partim cauliculares sursùm, aliquandò serpendo per latera, si ex eâ parte inueniat terram apertam & magis facilem, & complura id genus. Similitèr facere oportet circà exclusionem Ouorum; vbi facilè conspici dabitur Processus viuificandi & organiz andi, & quid & quae partes fiant ex vitello, quid ex albumine Qui, & alia. Similis est ratio circa Animalia ex putrefactione. Nam circa Animalia perfecta & terrestria, per exectiones foetuum ex vtero, minùs humanum esset ista inquirere: nisi fortè per occasiones abortuum, & venationum, & similium. Omninò igitur vigilia quaedam seruanda est circa Naturam vt quae meliùs se conspiciendam praebeat noctit, quam interdiù. Istae enim Contemplationes tanquàm NOcturnae censeri poßint, ob lucernae paruitatem & perpetuationem. Quin & in Inanimatis idem tentandum est: Id quod nos fecimus in inquirendis Aperturis Liquorum per ignem.","prev":{"citation":"Instauratio magna 282","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/282"},"next":{"citation":"Instauratio magna 284","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/284"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}