{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 285","citation":"Bacon, Instauratio magna 285","ref":"285","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/285","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/285.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Attamen per probationem exactam fortaße inueniri poßit aliquod Medium, quod hebetet virtutem ipsius plùs quàm aliquod aliud, comparatiuè & in aliquo gradu: veluti quòd non trahat Magnes Ferrum per tantam craßitiem Auri, quàm per par spatium Aëris: aut per tantum Argentum ignitum, quam per frigidum; & sic de similibus. Nam de his nos Experimentum non fecimus: sed sufficit tamen, vt proponantur loco Exempli. Similiter non inuenitur hîc apud nos Corpus, quod non suscipiat Calidum igni approximatum. Attamen longè citiùs suscipit calorem Aër, quàm Lapis. Atque talis est Substitutio, quae fit per Gradus. Substitutio autem per Analoga, vtilis sanè, sed ninùs certa est; atque idcircò cum iudicio quodam adhibenda. Ea sit, cum deducitur NNon-sensibile ad Sensum: non per operationes Sensibiles ipsius corporis Insensibilis, sed per contemplationem Corporis alicuius cognati Sensibilis. Exempli gratiâ: si inquiratur de Misturâ Spirituum, qui sunt corpora non visibilia; Videtur eße cognatio quaedam inter Corpora, & Fomites siue Alimenta sua. Fomes autem Flammae, videtur eße Oleum & Pinguia; Aëris, Aqua & Aquea: Flammae enim multiplicant se super halitus Olei, Aer super vapores Aquae. Videndum itaque de Misturâ Aquae & Olei, quae se manifestat ad Sensum; quandoquidem Mislura Aeris & Flammei generis fugiat Seajum. At Oleum & Aqua inter se per compositionem aut agitationem imperfectè admodùm miscentur: eadem in Herbis, & Sanguine, & Partibus Aumalium, accuratè & delicatè miscentur. Itaque simile quiddam fieri poßit circa Misturam Flammei & Aerei generis in Spiritalibus; quae per Confusionem simplicem non benè sustinent Misturam, eadem tamen in Spiritibus Plantarum & Animalium misceri videntur: Praesertim cùm omnis Spiritus Animatus depascat Humida vtraque, Aquea & Pinguia, tanquam fomites suos.","prev":{"citation":"Instauratio magna 284","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/284"},"next":{"citation":"Instauratio magna 286","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/286"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}