{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 29","citation":"Bacon, Instauratio magna 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/29.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Itaque Doctrina ista de expurgatione Intellectus, vt ipse ad veritatem habilis sit; iribus redargutionibus absoluitur: Redargutione Philos phiarum, Redargutione Demonstrationum, & Redargutione Rationis humanae natiuae. His verò explicatis, ac postquam dimùm patuerit, quid Rerum natura, quidMentis natura ferat: existimamus nos thalamum Mentis & Vniuersi, pronubâ diuinâ bonitate, strauisse & ornasse. Epithalamij autem votum sit, vt ex eo connubio auxilia humana, & stirps Inuentorum, quae neceßitates ac miserias hominum aliquâ ex parte doment & subigant, suscipiatur. Haec vero est Operis pars secunda. At vias non solùm monstrare & munire, sed inire quoque consilium est. Itaque Tertia pars Operis complectitur Phaenomena Vniueisi, hoc est omnigenam Experientiam, atque Hisioriam Naturalem eius generis, quae poßit esse ad condendam Philosophiam fundamentalis. Neque enim excellens al qua Demonstrandi via, siue Naturam Interpretandi forma; vt Mentem ab errore & lapsu defendere ac sustinere, ita ei materiam ad sciendum praebere & subministrare poßit. Verùm ijs, quibus non conijcere & hariolari, sed inuenire & scire propositum est; quique non simiolas & fabulas Mundorum comminisci, sed huius ipsius veri Mundi naturam introspicere, & velut dissecare in animo habent; omnia à Rebus ipsis petenda sunt. Neque huic labori, & inquisitioni, ac mundanae perambulationi vlla ingenij. aut meditationis, aut argumentationis substitutio, aut compensatio sufficere potest; non si omnia omnium ingenia coierint. Jtaque aut hoc prorsus habendum aut negotium in perpetuum deserendum.","prev":{"citation":"Instauratio magna 28","label":"OPERIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/28"},"next":{"citation":"Instauratio magna 30","label":"OPERIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/30"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}