{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 299","citation":"Bacon, Instauratio magna 299","ref":"299","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/299","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/299","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/299.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Sed hoc commentus est conceßo non conceßibili, (quòd Terra nempe moueatur,) ac etiam non benè informatus de Oceani Motu Sexhorario. At Exemplum huius rei de quà agitur, videlicèt de Comparatiuis Mensuris Motuum, neque solùm rei ipsius, sed & Vsus insignis eius, (de quo paulò antè loquuti sumus) eminet in Cuniculis subterraneis, in quibus collocatur Puluis pyrius, vbi immensae Moles Terrae, Aedificiorum; & similium, subuertuntur, & in altum laciuntur, à pusillà quantitate Pulueris pyrij. Cuius Causa pro certo illa est, quòd Motus Dilatationis Pulueris qui impellit, multis partibus sit pernicior, quàm Motus Grauitatis per quem fieri poßit aliqua resistentia; adeò vt primus Motus perfunctus sit, antequàm Motus aduersus inceperit; vt in principijs nullitas quaedam sit resistentiae. Hinc etiam sit, quòd in omni Mißili, factus non tam robustus, quàm acutus & celer, ad Perlationem potißimùm valeat. Neque etiam fieri potuisset, vt parua quantitas Spiritûs Animalis in Animalibus, praesertim in tam vastis Corporibus, qualia sunt Balaenae aut Elephanti, tantam molem corpoream flecteret & regeret; nisi propter Velocitatem Motûs Spiritus, & hebetudinem Corporeae molis, quatenùs Deniad expediendam suam resistentiam. Denique, hoc vnum ex praecipuis fundamentis est Experimentorum Magicorum, de quibus mox dicemus; vbi scilicet parua Moles Materiae longè maiorem superat, & in ordinem redigit: Hoc inquam. Si fieri poßit Anteuersio Motuum per Velocitatem vnius, antequàm alter se expediat.","prev":{"citation":"Instauratio magna 298","label":"298","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/298"},"next":{"citation":"Instauratio magna 300","label":"300","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/300"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}