{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 301","citation":"Bacon, Instauratio magna 301","ref":"301","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/301","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/301.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Ac primò sunt quaedam Virtutes quae non subsistunt nisi in Quanto Cosmico, hoc est, tali Quanto quod habeat consensum cum Configuratione & Fabricâ Uniuersi. Terra enim stat; partes eius cadunt. Aquae in Maribus fluunt & refluunt; in Fluuijs minimè, nisi per ingressum Maris. Deinde etiam omnes ferè Virtutes particulares secundùm Multum aut Parum Corporis operantur. Aquae largae non facilè corrumpuntur; exiguae citò. Mustum & Ceruisia maturescunt longè citiùs & fiunt potabilia in vtribus paruis, quàm in dolijs mag. nis. Si Herba ponatur in maiore portione Liquoris fit Infusio, magis quàm Imbibitio: Si in Minore, fit Imbibitio, magis quam Infusio. Aliud igitur erga Corpus Humanum est Balneum, aliud leuis Irroratio. Etiam parui Rores in Aere nunquàm cadunt, sed dißipantur, & cum Aere incorporantur. Et videre est in anhelitu super Gemmas, parum illud humoris, quasi nubeculam vento dißipatam, continuò solui. Etiam Frustum eiusdem Magnetis non trahit tantum Ferri, quantum Magnes integer. Sunt etiam Virtutes in quibus Paruita Q anti magis potest; vt in penetrationibus, stylus acutus citiùs penetrat, quam obtusus; Adamas punctuatus sculpit in vitro; & similia. Verùm non hic morandum est in Tndefinitis, sed etiam de Rationibus Quanti Corporis erga Modum Virtutis inquirendum. Procliue enim foret credere, quòd rationes Ouanti Rationes Virtutis adaequarent; vt si Pila plumbea vnius vnciae caderet in tali tempore, pila vnciarum duarum deberet cadere duplò celeriùs, quod falsißimum est; Nec eaedem rationes in omni genere Virtutum valent, sed longè diuersae. Itaque hae Mensurae ex rebus ipsis petendaesunt, & non ex verisimilitudine, aut Coniecturis.","prev":{"citation":"Instauratio magna 300","label":"300","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/300"},"next":{"citation":"Instauratio magna 302","label":"302","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/302"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}