{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 311","citation":"Bacon, Instauratio magna 311","ref":"311","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/311","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/311.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Discutitur autem iste Torpor triplici Auxilio: aut per Calorem, aut per Virtutem alicuius Cognati corporis eminentem, aut per Motum viuidum & potentem. Atque primò quoad auxilium Caloris: hinc sit, quòd Calor pronuntietur esse illud quod separet Heterogenea, congreget Homogenea. Quam Definitionem Peripateticorum meritò derisit Gilbertus; dicens eam esse perinde ac si quis diceret ac definiret Hominem illud esse, quod serat Triticum, & plantet Vineas: esse enim Definitionem tantùm per Effectus, eosque particulares. Sed adhuc magis culpanda est illa Definitio; quia etiam effectus illi (quales, quales sunt) non sunt ex proprietate Caloris, sed tantùm per accidens (idem enim facit Frigus, vt posteâ dicemus) nempe ex desiderio partium Homogenearum coëundi; adiuuante tantùm Calore ad discutiendum Torporem, qui Torpor desiderium illud anteà ligauerat. Quoad verò Auxilium Virtutis inditae à Corpore Cognato; illud mirabilitèr elucescit in Magnete armato, qui excitat in Ferro virtutem detinendi Ferrum per similitudinem substantiae, discusso Torpore Ferri per Virtutem Mag. netis. Quoad verò Auxilium Motûs, conspicitur illud in sagittis ligneis, cuspide etiam ligneâ, quae altius penetrant in alia ligna, quam si fuissent armatae ferro, per similitudinem substantiae, discusso Torpore Ligni per Motum celerem: de quibus duobus Experimentis etiam in Aphorismo de Instantijs Clandestinis, diximus. Ligatio verò Mlotiis Congregationis Minoris, quae fit per Fraenum Corporis Dominantis, conspicitur in solutione Sanguinis & Vrinarum per Frigus.","prev":{"citation":"Instauratio magna 310","label":"310","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/310"},"next":{"citation":"Instauratio magna 312","label":"312","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/312"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}