{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 312","citation":"Bacon, Instauratio magna 312","ref":"312","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/312","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/312.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Quamdiù enim repleta fuerint Corpora illa spiritu agili, qui singulas eorum partes cuiuscunque generis, ipse vt Dominus Totius ordinat & cohibet; tamdiù non coëunt Heterogenea propter Fraenum: sed postquàm ille Spiritus euaporauerit, aut suffocatus fuerit per Frigiis, tum solutae Partes à Fraeno, coëunt secundùm desiderium suum naturale. Atque ideò sit, vt omnia Corpora, quae continent Spiritum acrem, (vt Sales, & huiusmodi) durent & non soluantur, ob Fraenum permanens & durabile Spiritûs dominantis & imperiosiLigatio verò Motus Congregationis Minoris, quae fit per Motum Externum, maximè conspicitur in Agitationibus Corporum, per quas arcetur putrefactio. Omnis enim Putrefactio fundatur in Congregatione Homogeneorum: vndè paulatim fit Corruptio prioris (quam vocant) Formae, & Generatio nouae. Nam Putrefactionem, quae sternit viam ad Generationem nouae Formae, praecedit Solutio veteris; quae est ipsa Coitio ad Homogeniam. Ea verò si non impedita fuerit, fit Solutio simplex; sin occurrant varia quae obstant, sequuntur Putrefactiones quae sunt rudimenta generationis nouae. Quòd si (id quod nunc agitur) fiat agitatio frequens per Motum Externum; tum verò Motus iste Coitionis (qui est delicatus & mollis, & indiget quiete ab externis) disturbatur & cessat; vt fieri videmus in innumeris: Veluti, cùm quotidiana agitatio aut profluentia Aquae arceat Putrefactionem. Venti arceant pestilentiam Aeris, Grana in granarijs versa & agitata maneant pura; Omnia denique agitata exterius non facilè putrefiant interiùs.","prev":{"citation":"Instauratio magna 311","label":"311","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/311"},"next":{"citation":"Instauratio magna 313","label":"313","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/313"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}