{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 316","citation":"Bacon, Instauratio magna 316","ref":"316","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/316","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/316.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Certè Argentum viuum, quod aliàs se reuniret in Corpus integrum, prohibetur per saliuam hominis, aut Axungiam porci, aut Terebinthinam, & huiusmodi, ne partes eius coëant; propter malum Consensum quem habent cum huiusmodi Corporibus; à quibus vndique circumfusis se retrahunt: adeò vt fortior sit earum Fuga ab istis interiacentibus, quàm desiderium vniendi se cum partibus sui similibus: id quod vocant Mortificationem Argenti viui, Etiam quòd Oleum cum Aquâ non misceatur, non tantùm in Causa est differentia Leuitatis; sed malus ipsorum Consensus: vt videre est in Spiritu vini, qui cum leuior sit Oleo, tamen se benè miscet cum Aquâ. At maximè omnium insignis est Motus Fugae in Nitro, & huiusmodi Corporibus crudis, quae Flammam exhorrent; vt in puluere pyrio, Argento viuo, necnon in Auro. Fuga verò ferri ab altero polo Magnetis, à Gilberto bene notatur non esse Fuga propria, sed Conformitas, & Coitio ad situm magis accommodatum Sit Motus Vndecimus, Motus Assimulationis, siue Multiplicationis sui, siue etiam Generationis simplicis. Generationem autem simplicem dicimus non Corporum Integralium, vt in Plantis, aut Animalibus; sed Corporum similarium. Nempe per hunc Motum Corpora similaria vertunt Corpora alia affinia, aut saltem benè disposita & praeparata, in Substantiam & Naturam suam; vt Flamma, quae nosuper halitus & oleosa multiplicat se, & generat uam Flammam: Aër, qui super Aquam & Aquea multiplicat se & generat nouum Aerem; Spiritus Vegetabilis & Animalis, qui super tenuiores partes tam Aquei quàm Oleosi in alimentis suis multiplicat se, & generat nouum Spiritum; partes solidae plantarum & Animalium, veluti Folium, Flos, Caro, Os, & sic de caeteris, ijuae singulae ex Succis alimentorum assimilant & generant substantiam succeßiuam, & Epiusiam.","prev":{"citation":"Instauratio magna 315","label":"315","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/315"},"next":{"citation":"Instauratio magna 317","label":"317","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/317"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}